PG 99, col. 1819

tiasti : neque in monasterio, neque in agris : cum
nec quisquam sanctorum patrum nostrorum usus
sit, nec natura ipsa permittat.
6. Non superveheris equis aut mulis absque ne-
cessitate ; sed Christi exemplo, pedibus iter facies.
Sin minus, pullus asini erit jumentum tuum.
7. Curahis omnino, ut inter fratres communia et
indivisa sint omnia, et nihil cujusquam proprii jure
dominii, usque ad acum. Tibi vero et anima et cor-
pus, nec prmterea quidquam, mqua lance charitatis
divisa sunto in omnes tuos spiritales lilios ac fra-
tres.
8. Non habeas cum stecularihus adoptiones aint
consiliationes, tu qui mundum fugis'ac nuptias.
Non enim reperitur in patribus ; et, si reperitur,
raro : neque id lex est.
9. Non epulare cum mulieribus, excepta matre
ton secundum carnem, et sorore tua, sive cano-
nica: fuerint, sive saeculares : nisi vis aliqua et ne-
cessitas impellat, sicut admonent sancti Patres.
10, Ne frequens sis in egressibus et circumcur-
sationibus, proprium ovile deserens sine necessitate:
melius enim est et optabilius, ut vel otiosus in
caula degens, servare possis variabiles et late errau-
tes rationales oves.
11. Observabis prorsus, ut catechesin ter quali-
bet hebdomada facias vesperi, vel per temetipsum,
vel per alium quempiam e liliis; quoniam a Pa-
tribus traditum est, et salutare.
12. Non dabis parvum habitum, quem vocant,
postea veluti magnum : unus enim est habitus,
sicuti et baptisma, quemadmodum in more fuit
sanctorum Patrum.
l5. Non transilies leges et regulas sanctorum
Patrum, praecipue ante omnes divini magnique
Basilii : sed quidquid facies aut dices, tanquam
testimonium habens ex Scripturis facies, autex
paterna consuetudine absque mandati divini prte-
varicatione.
M. Non derelinques gregem tuum, ut ad alium
transeas; aut ad dignitatem non revertere, nisi ex
consensu et approbatione fraternitatis.
15. Non ineas amicitiam cum canonica; neque in-
grediare monasterium feminarum, nec solus collo-
quare cum monacha vel saeculari, nisi necessitas tra-
hat; idque cum duabus ab utraque parte personis
astantibus : unius enim, ut aiunt, facilis cstcalumuia.
16. Non aperies ostium monasterii ad intromitten-
dam feminam ullam sine magna necessitate. Si
vero potes citra mutuum aspectum excipere, id
quoque minime negligendum.
Π. Non statues tibi diversorium, aut spiritualibus
filiis, smcularem domum, in qua sint etiam mu-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.