PG 99, col. 862

civitatem, prae tristitia in febrim incidit: renun-
tiatumque est papa: (6i), quod argrotaret; qui eam
accedens, rogabat certiorem se reddi, quo morbo
laboraret. Subjecit illa: Utinam nunquam huc
venissem! dixi etenim Seni ; Memoriam mei habe,
et respondit : Orabo Deum, ut memoria tui delea-
tur ex animo meo. Et ecce morior ego pra; tri-
stitia, Rursum archiepiscopus: Non nosti, quod
mulier sis, et quod hostis diabolus per mulieres
impugnet sanctos! quue ideo dixit Senex : nam
pro anima tua assidue orat. Et sic mens ejus re-
creata est; et cum gaudio discessit ad propria (62).
Et talis quidem Arsenii secessus et occursus
fuit.
CAPUT ll.
rum dimiuio, et advitiuio; reditus in Troen.
l5. lam vero quis orationis et humilitatis dotibus
ornatior illo exslitit? Cujus quidem rei testis est
frater ille, qui ad cellam senis digressus, et ob-
servans per fenestram ea, qua: fiebant intus, videt
senem totum, quasi ignem (et sane dignus erat
frater ista videre). Simul atque is pulsavit, egres-
sus est senex, vidensque fratrem stupore defixum,
dicit ei : An a multo tempore pulsasti? Numnam
aliquid hic vidisti? Qui dixit : Nequaquam. Et ip-
sum allocutus, dimisit (63-64). Fuit qui dixit,
quod, sicut nemo in palatio gestaret splendidiorem
vestem, quam ipse. quando degebat in aula impe-
ratoris; sic nemo pra: ipso alius gestarit viliorem,
postquam ad coetum Si'eticos accessisset (65) Cum
aliquando in Sceti pauculae caricae distribuerentur;
eas tanquam res nihili Arsenio non miserunt, ut
ne injuria afficeretur. Quo audito, non venit ad
collectam senex, dicens: Segregastis me, non
dando mihi eulogiam (66), quam misit Deus fra-
tribus; quam non sum dignus accipere. Et audiec
runt omnes, aedificatique sunt in humilitate senis.
Et abiens presbyter (67) duxit ipsum ad collectam
Ι) cum gaudio.
M. Ad hac, quod interrogaret alios, suoque
neutiquam arbitratu procederet, nonne humilitatis
est opus? tametsi notitia, intelligentia ac sapientia
ornatissimus foret. Dum itaque quodam tempore
Egyptium aliquem percontaretur de cogitationi—
bus suis, alius quidam fratrum ipsum conspicatus,
ΝΟΤιΕ.
(66) Εὑλογίαν. llic intellige edulium__hencdict_ione
sacerdotis consecratum, quod post Missas alicui
dare vel transmittere, erat signum communionis
et charitatis, uti videsis apud Rosweydum in Ono-
manica.
(67) Coteler: pag. 356 additu: ι (larices gi detu-
liti ι 'et Vit. PPilib. v, libell. 55, num. 8: ι Portavit
ei de caricis iHis. ι

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.