PL 1, col. 1306
De cultu feminarum (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Apparel of Women 1.2
(siquidem et metallorum opera nudaverant, et
herbarum ingenia traduxerant, et incantationum
vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque
ad stellarum interpretationem, designaverant)
proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum
istud muliebris gloriae contulerunt: lumina
lapillorum quibus monilia variantur: et circulos
ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex
fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum
nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur.
Haec qualia sint, interim jam ex doctorum
suorum qualitate et conditione pronuntiari potest,
quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad
castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores
spiritus, aut monstrare potuerunt aut praestare.
Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male
docuerint necesse est. Si mercedes pro libidine, nullius
rei turpis merces decora est. Quid autem tanti
fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres,
sine materiis splendoris, et sine ingeniis decoris,
placere non possent hominibus, quae adhuc incultae
et incompositae et (ut ita dixerim) crudae ac
rudes, angelos moverant? Anne sordidi, et per
gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si
nihil foeminis in connubium allectis contulissent? Sed
haec non capit aestimare, nihil plus desiderare poterant,
quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant.
Enimvero, qui utique interdum cogitabant unde
cecidissent, et post libidinum vaporata momenta coelum
suspirabant, illud ipsum bonum foeminarum naturalis
decoris, ut caussam mali, sic remuneraverunt,
ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectum
de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam
Dei pervenirent. Certi erant omnem, et gloriam,
et ambitionem, et affectationem per carnem placendi
Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos judicaturi