PL 1, col. 1311
De cultu feminarum (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Apparel of Women 1.6 · On the Apparel of Women 1.7
subdole substruuntur, ut floreant, et anxie forantur,
ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant.
Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio
piscatur, conchae genus est, non dico conchylio
aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad
hoc enim conchas noverim maris poma. Quod si concha
illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium
ejus magis debet esse, quam gloriae. Et licet margaritum
vocetur, non aliud tamen intelligendum,
quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca.
Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut
et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc
quoque deerit christianae, ut de serpente cultior fiat.
Sic calcabit diaboli caput, dum de capite ejus, cervicibus
suis aut ipsi capiti ornamenta struit?
CAPUT VII.
Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam
possident. Denique, intra terminos suos patrios non
tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa
in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia
vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in
ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores,
quanto nocentiores. Aliquando revera
inventum est, quomodo et aurum non ametur. Gemmarum
quoque nobilitatem vidimus Romae de fastidio
Parthorum et Medorum caeterorumque gentilium