PL 1, col. 1328

De cultu feminarum (Tertullianus), J. P. Migne

graves essent; Deus et auri tanta opera produxit,
complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa
Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem
operis sui et cruciatus infantiae tunc primum
dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus
grana nescio quae penderent, quae plane Parthi
per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt,
quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat,
cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium
litterae. Adeo non veritate bona sunt, sed raritate;
artibus autem per angelos peccatores, qui et
ipsas materias prodiderunt, inductis, operositas
cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem
possidendae pretiositatis foeminarum excitavit.
Quod si iidem angeli, qui et materias ejusmodi et illecebras

detexerunt, auri dico et lapidum illustrium et
operas eorum tradiderunt, et jam ipsum calliblepharum
vellerumque tincturas inter caetera docuerunt,
damnati a Deo sunt, ut Enoch refert:
quomodo placebimus Deo, gaudentes rebus illorum,
qui iram et animadversionem Dei provocaverunt?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.