PL 1, col. 290

Apologeticus adversus gentes (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: Apology 5

subjectam. Inde Tiberii de Christo sententiam pronuntiat,
senatusque refragationem: ostendit nullos,
nisi Neronem, illique simillimos, nomen christianum
afflixisse, cum contra M. Aurelius, miraculo etiam monitus,
cum illo Verus, et ante illos Vespasianus,
Trajanus, Hadrianus, Pius, christianos esse passi
sint. Concludit denique, illos, ut a bonis probatos, a
malis afflictos, bonos, non malos, ex similitudine morum,
putari debere.
Ut de origine aliquid retractemus ejusmodi
legum vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore
consecraretur, nisi a senatu probatus.
. Scit M. Aemilius de deo suo Alburno.
Facit et hoc ad caussam nostram, quod apud vos de

humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini
Deus placuerit, Deus non erit; homo jam Deo propitius
esse debebit. Tiberius ergo, cujus tempore
nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum
sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius
divinitatis revelaverat, detulit ad senatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.