PL 10, col. 245

De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

In inglese: De Trinitate or On the Trinity 8.12 · De Trinitate or On the Trinity 8.13

datus est; neque ob aliud datus est, quam ut
omnes unum essent. Et cum per honorem datum
Filio, et a Filio praestitum credentibus, omnes unum
sint; quaero quomodo Filius diversi honoris a Patre
sit, cum credentes omnes honor Filii ad unitatem
paterni honoris assumat? Et insolens 222 quidem
hic forte humanae spei erit sermo, sed non erit infidelis:
quia quamvis hoc sperare temerarium sit,
tamen non credidisse irreligiosum est cum idem
atque unus nobis et spei auctor sit et fidei. Et de
hoc quidem planius et copiosius suo, ut congruit,
loco tractabimus. Interim tamen etiam ex praesenti
sermone neque inanis, neque temeraria esse haec
spes nostra intelligitur. Per acceptum igitur et datum
honorem unum omnes sunt. Fidem teneo, atque

causam unitatis accipio: sed nondum apprehendo
rationem, quomodo datus honor unum omnes
esse perficiat.
13.
Unitas naturalis fidelium in Deo praestatur Verbi
incarnatione, et Eucharistiae sacramento. --Sed Dominus
nihil fidelium conscientiae incertum relinquens,
ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his,
et tu in me; ut sint perfecti in unum
(Joan. XVII, 22 et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.