PL 10, col. 249

De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

In inglese: De Trinitate or On the Trinity 8.17 · De Trinitate or On the Trinity 8.16 · De Trinitate or On the Trinity 8.18

Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus
manentem per carnem Christum habemus:
victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille
per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem
per eum vivimus, id est, naturam carnis suae
adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum
in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem?
Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam
ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab
eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae
dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem
habet Patrem in virtute naturae.
17.
Epilogus. Haec autem idcirco a nobis commemorata
sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem
et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae

ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis
ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum
ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum
carnis et sanguinis naturalis communionis
proprietas indulgeretur: cum et per honorem nobis
datum Filii, et per manentem in nobis carnaliter
Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter
unitis, mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.
18.
Unitas Filii et Patris diserte in Scripturis asserta. --Responsum igitur a nobis est stultitiae furentium,
ad demonstrationem tantum inanis mendacii:
ne imperitos fallerent vanae ac ridiculae assertionis
errore. Caeterum fides evangelica responsionis
nostrae necessitate non eguit. Unitatem nostram

ad Deum Dominus pro nobis precatus est: suam vero 226
obtinet ille, et in ea manet. Nec per sacramentum
dispensationis unum sunt, sed per naturae nativitatem,
dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo
degenerat. Unum sunt, dum quae de manu ejus non
rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris [(Joan. X,
28)] ; dum eo cognito Pater cognitus est; dum eo
viso Pater visus est; dum quae loquitur, manens in
se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater;
dum ipse in Patre est, et in eo Pater est (Joan. XIV,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.