PL 10, col. 250

De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

In inglese: De Trinitate or On the Trinity 8.19 · De Trinitate or On the Trinity 8.18 · De Trinitate or On the Trinity 8.20

7, 9, 10, 12). Hoc non praestat creatura, sed nativitas;
non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur
unanimitas, sed natura: quia non unum
est creari, et nasci; neque velle id ipsum est, quod
et posse; neque concordare idem est, quod manere.
19.
Unanimitas non negatur, dum asseritur unitas.
De Patris et Filii unitate apertum testimonium. --Non negamus igitur unanimitatem inter Patrem et
Filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum
solam concordiam ad unitatem non recipimus,
discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant
quam a nobis unanimitas non negetur. Unum
sunt Pater et Filius natura, honore, virtute: nec
natura eadem potest velle diversa. Et audiant adhuc
naturae sibi cum Patre unitatem Filium testantem;

ait enim: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam
vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit,
ipse testificabitur de me [(Joan. XV, 26)]
. Advocatus
veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus
veritatis est, qui a Patre procedit. Excutiat ingenii
sui aculeos omnis haereticorum schola: et quaerat
nunc, quod vel mentiri ignorantibus possit, et
doceat quid sit hoc quod Filius mittit a Patre. Qui
mittit, potestatem suam in eo quod mittit ostendit.
Sed quod a Patre mittit, quid intelligemus, utrum
acceptum, aut dimissum, aut genitum? nam horum
necesse est unum aliquid significet, quod a Patre
missurus est. Et missurus a Patre est eum Spiritum
veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est
acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest

ut confirmemus in eo sententiam nostram, 227
utrum in hoc consistentis egressionem, an
geniti processionem existimemus.
20.
Spiritus sanctus a quo sit non incertum. Quod
a Filio accipit, accipit et a Patre. Hinc unum natura
sunt Pater et Filius. --Neque in hoc nunc calumnior
libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio
Spiritum paracletum putent esse. Non enim in
incerto Dominus reliquit: nam sub iisdem dictis
haec ita locutus est: Adhuc multa habeo vobis dicere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.