PL 10, col. 252
De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
In inglese: De Trinitate or On the Trinity 8.21 · De Trinitate or On the Trinity 8.22 · De Trinitate or On the Trinity 8.20
divinitatis significatio est: cum id quod
accipiet a Patre Spiritus veritatis, id Filius dandum
a se esse fateatur. Non permittenda itaque ad impiae
intelligentiae libertatem haeretica perversitas est:
ut dictum hoc Domini, quod quia omnia quae Patris
sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis,
non ad unitatem confiteatur referendum esse
naturae
21.
Dei et Christi unus est Spiritus. --Loquatur
enim ille, qui electionis est vas et gentium doctor,
secundum veritatis intelligentiam fide Romanae plebis
ante laudata. Volens enim naturae unitatem in
Patre et Filio docere, ita ait [(Rom. VIII, 9, seqq.)] : Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu si
quidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum
Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in
vobis est, corpus quidem mortuum est per peccatum,
spiritus autem vita est per justitiam. Si autem Spiritus
ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis;
qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia
corpora vestra propter
229 Spiritum suum, qui habitat
in vobis. Spiritales omnes sumus, si in nobis est
Spiritus Dei. Sed hic Spiritus Dei, et Spiritus
Christi est. Et cum Christi Spiritus in nobis sit,
ejus tamen Spiritus in nobis est, qui Christum suscitavit
a mortuis: et qui suscitavit Christum a mortuis,
corpora quoque nostra mortalia vivificabit
propter habitantem Spiritum ejus in nobis. Vivificamur
ergo, propter habitantem in nobis Spiritum
Christi, per eum qui Christum suscitavit a mortuis.
Et cum ejus, qui suscitavit Christum a mortuis, in
nobis est Spiritus; et Spiritus tamen in nobis est
Christi, nec tamen non Dei est Spiritus, qui in nobis
est. Discerne igitur, o haeretice, Spiritum Christi
a Spiritu Dei, et excitati a mortuis Spiritum Christi
ab Spiritu Dei Christum a mortuis excitantis; cum
inhabitans in nobis Spiritus Christi, Spiritus Dei sit;
et cum Spiritus Christi a mortuis excitati. Spiritus
tamen Dei sit Christum a mortuis excitantis.
22.
Spiritus Dei an natura, an res naturae. --Et
quaero nunc in Spiritu Dei utrum naturam, an rem
naturae significatam existimes. Non idem est enim
natura, quod naturae res: sicuti non idem est homo,