PL 10, col. 256
De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
In inglese: De Trinitate or On the Trinity 8.27 · De Trinitate or On the Trinity 8.28
diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud
eum faciemus [(Joan., XIV, 23)]
. Per id enim, Spiritu
Christi in nobis manente, Dei Spiritum in nobis manere
testatus est, nec diversum a se esse Spiritum
a mortuis excitati et Spiritum a mortuis excitantis.
Veniunt enim, atque habitant in nobis: et rogo
utrum comitatu diversitatum venient, mansionemque
facient, an unitate naturae? Sed obnititur doctor
gentium, non duos spiritus. Dei scilicet et Christi,
sed Spiritum Christi, qui et Spiritus Dei est, inesse
credentibus. Non est cohabitatio, sed habitatio
est: sub sacramento tamen cohabitationis habitatio,
dum neque duo habitant, neque ab alio diversus
habitator est. Est enim in nobis Spiritus Dei, sed est
in nobis Spiritus Christi: et cum Spiritus Christi inest,
inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi
est; et cum quod Christi est, Dei est: non potest
aliud quid diversum Christus esse, quam Deus est.
Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus.
28.
Ariani a Spiritu sancto alieni Christum Deum
negant, et tamen colunt. --Et illud evangelicum: Ego
et Pater unum sumus [(Joan., X, 30)]
, docet Apostolus
unitatem esse naturae, non solitudinem unionis, scribens
Corinthiis: Propter quod notum facio vobis, quia
nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesum.
Scisne nunc, haeretice, in quo spiritu dicas Christum
creaturam [(I Cor., XII, 3)] ? Cum enim in anathemate
sint, qui servierunt creaturae 233 potius
quam Creatori [(Rom., I, 25)] ; Christum creaturam confitens,
quid sis intellige, qui non ignores quin in maledicto
sit religio creaturae. Et quid sequatur adverte: Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in
Spiritu sancto
[(I Cor., XII, 3)]
. Sentisne quid tibi desit,
Christo negando quod suum est? Si per naturam
Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum
sanctum: si vero per adoptivum nomen hic dominus
est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris:
quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum
potest dicere. Et tu creaturam eum potius quam