PL 10, col. 470

De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

In inglese: De Trinitate or On the Trinity 12.56

Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus
tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate
sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod
natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus
Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam,
sed tamen teneo conscientia. In spiritalibus enim rebus
tuis hebes sum, Unigenito tuo dicente: Ne mireris
quod dixerim tibi, oportet vos nasci denuo. 443 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis
unde veniat, et quo eat. Sic est omnis qui natus est
ex aqua et Spiritu sancto
[(Joan. III, 7, 8)]
. Regenerationis
meae fidem obtinens nescio: et quod ignoro,
jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum
efficientia renascendi. Modus autem Spiritui nullus
est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et
cujus adeuntis atque abeuntis causa; sub assistentis

licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter
creaturas referam, et originis suae definitione moderabor?
Omnia quidem facta per Filium, qui apud te
Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus
loquitur [(Joan. I, 1, 3)] . Sed creata omnia in eo in
coelis et in terra visibilia et invisibilia Paulus enumerat [(Coloss. I, 16)] .
Et cum universa in Christo et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.