PL 10, col. 651
Fragmenta ex opere historico (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
quia promptum est ex bono malum effici, praebuit
non illis quae in Marcellum gesta ante fuerant,
sed his quae in Photinum gerenda erant, auctoritatem.
22.
In gratiam Athanasii gesta Sardicensia qui
conentur Orientales irrita facere. -- « Illud autem esse
cognitum cunctis oportet, nullam umquam adversus
Marcellum, praeter eam quae Sardicensibus est dissoluta
sententiis, deinceps synodum fuisse contractam;
neque tunc cum de Photino decretum ab
Occidentalibus est et ad Orientales est relatum, aliquod
in eum expressum fuisse judicium: sed homines
mente callidos, ingenio subtiles, malitia pertinaces,
occasionem revolvendi ejus, quod Athanasii
absolutione (Sardicae data) 640 est dissolutum,
quaesiisse judicii; et rescribentes de Photino, Marcelli
mentionem, velut institutionum talium magistri,
addidisse: ut mortuam de Athanasio ipso jam
tempore quaestionem, et veritatis judicio consepultam,
in publicam recordationem causae novitas excitaret,
et subrepens per Photini damnationem Marcelli
nomen inveheret. Exstat autem in superioris
epistolae corpore, Marcellum ab Arianis occasione
libri, quem de subjectione Domini Christi ediderat,
una cum Athanasio fuisse damnatum. Docetur etiam
recitatione ejusdem libri innocentem deprehendi.
Falsitatem quoque judicii Ariani [( in synodo Constantinop.
an. 336)] exstantis adhuc libri fides arguit. De
Photino autem tantum, sicuti mos poscebat, ad
Orientales epistolae fiunt, non injuria extorquendi,
ut nunc agitur, assensum, sed instruendae universorum
scientiae consuetudine.
23.
« Sed cur abnegatae Marcello communionis
Athanasius reus esse rescribitur ( A Sirmiensi Orientalium
synodo )? Numquid propter libri vitium Marcellus
abstentus est? Testes ipsi sunt, ex institutis
ejus Photinum perversitatis istius initia sumpsisse.
Nam negata sibi ab Athanasio communione, ingressu
sese ecclesiae Marcellus abstinuit. Ita communio cum
eo in ista fide [( f. inita rectam fidem)] de subjectione
et traditione regni docet: 641 negata rursum pravitate
[( leg. pravitatem)] doctrinae alterius ostendit.
Ac sic utrumque viri istius judicium caret culpa,
cum in data communione synodi ( Sardicensis ) sit secutus
assensum; in abnegata vero, ipso se Marcello
abdicante solo sine ulla synodi auctoritate. Verum
omnis ista alterius causae et doloris est quaestio. Et