PL 100, col. 259
Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne
sed et Torhcmundum Hedilredi regis fidelem
famulum, virum in fide probatum, strenuum in
armis: qui fortiter sanguinem domini sui vindicavit.
Hi omnes mihi valde fuerunt fideles, et adjutores itineris
mei, vel meorum defensores puerorum, huc
illucque discurrentium. De quibus optimam vestram
deprecor clementiam, solita benignitate suscipere
eos, quia mihi necessarii fuerunt unusquisque in loco
suo. Saepius cognovi sacerdotes religiosos, et in
Christi servitio devotos; nec non viros fortes, et fideles
in saeculari dignitate, vestrae laudabiles esse aequitati.
Nam optimus quisquis, et in sua sibi ipsi probatus
conscientia, bonos diligere non dubium est,
edoctus omnipotentis Dei exemplo, qui summum est
bonum. Et omnis rationabilis creatura, quantum
boni habet, ejus bonitate illuminata habere certissimum
est. Ipsa Veritate dicente: Ego sum lux mundi.
Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit
lumen vitae [(Joan. VIII, 12)]
.
Perpetuam Christi tribuat tibi gratia lucem,
Cum sanctis pariter, David amate Deo.
EPISTOLA LXXX. AD DOMNUM REGEM. [(Anno 798, circa tempus Septuagesimae.)] De ratione Septuagesimae, Sexagesimae et Quinquagesimae.
Benedictus sit Deus Pater omnipotens, qui te creavit
et honoravit: et benedictus sit Dominus noster
Jesus Christus Filius Dei, qui te redemit et elegit:
et benedictus sit Spiritus Paraclitus, qui te illuminavit,
et dilatavit cor tuum in omni sapientiae et
scientiae claritate, dilectissime David, et dulcissime
domine! et benedicta sit sancta Trinitas, unus Deus
omnipotens, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui
mihi servulo suo, licet indigno, talem concessit dominum,
amicum, et adjutorem gratiae suae; qui mihi 86
per servum suum, beatae memoriae magistrum
meum, ministrare clementer dignatus est: et benedicta
sit potestas et regnum tuum, et filii tui, et filii
filiorum tuorum, usque in generationes saeculi sempiternas;
et veniat super te et super tuam generationem
benedictio sanctorum in die Domini nostri
Jesu Christi; cujus sanctissima voluntas [ Al., utque
sanctissima voluntas tua] semper vigeat, floreat et
crescat in corde tuo, clarissime Ecclesiae Christi
rector et defensor.
Repletus sum gaudio vestram audiens prosperitatem
et exaltationem, et totus jucunditate exhilaratus,
dum vestrae beatitudinis litteras accepi, legi et osculatus
sum. Unde et aliquid familiarius vestrae dilectioni
scribere praesumo, et illatas quaestiunculas