PL 100, col. 264
Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne
post Petrum apostolorum principem nonus in sancta
Romana Ecclesia claruit, septem hebdomadae in abstinentia
dedicatae sunt; et noc tempus, quo alio nomine
rectius vocari quam Quinquagesima in ordine
rationabiliter debuerit [ Al., debuit; Gold. vocare,
quam Quinquagesimam . . . debuerunt]? Ex hinc et
deinceps collecta ratione, qui octo hebdomadis [ Al.,
hebdomadas; Gold. addit: observare studuerunt,
Sexagesimam gradatim], Sexagesimam gradatim
nominaverunt. Similiter qui novem, Septuagesimae,
juxta praefatam rationem, nomen imposuerunt, et
non ob numerum [ Al., ordinem numerorum] hebdomadarum
vel dierum, sed tenorem nominis [ Al., numeris]
servantes haec nomina censuerunt [ Al., composuerunt].
Velut, siqui nunc fuissent, qui decimam
hebdomadam addere pro aliqua justa ratione voluissent,
et propter numerum hebdomadarum decagesimam
[ Al., Decimagesimam], seu quolibet alio nomine,
vel propter numerum dierum Septuagesimam,
vel octuagesimam, ordine servato vocabulorum, tramite
recto pergendo nuncupare debuissent.
Quia igitur, gratia divina opitulante, prout nobis
visum fuit, de nomine Septuagesimae et Sexagesimae
[ Al., Quadragesimae], ac Quinquagesimae, tuae charitati
scripsimus, nunc stylo percurrente de observantia
et cultu harum (hebdomadarum) juxta capacitatem
[ Gold., sagacitatem] sensus nostri tibi scribere
curavimus. Quinquagesima vero ideo dicitur,
et observatur a nonnullis, ut et decimas dierum, jejunando,
omnipotenti Deo offerre valeant, et imitari
Dominum nostrum Jesum Christum, qui quadraginta
diebus jejunium sacratissimum implevit. A Quinquagesima
namque usque in Pascha septem hebdomadae
sunt, quae faciunt dies quinquaginta: ex
quibus si octo dies dominicos subtraxeris, in quibus
jejunium non licet observare, remanent quadraginta
duo dies, et hi duo dies, quinta [ Gold., sexta, mendose ]
videlicet et septima feria, qui quadragenarium
numerum excedunt, apud quosdam jejunio dedicantur;
apud quosdam in veneratione [ Al., refectione]
propter Coenam dominicam et sanctum Sabbatum
habentur. Sexagesima autem, ut aestimamus, propterea
a nonnullis observatur, ut et decimas dierum
corporis sui [ Al., corporibus suis] omnipotenti Deo
dare possint, et Dominum nostrum Jesum Christum
in quadragenario numero particulatim jejunando
imitari, et ut primam, vel quintam feriam a jejunio
vacare valeant. A Sexagesima quippe usque in sanctum
diem Resurrectionis dominicae octo hebdomadae
sunt, ex quibus si de singulis hebdomadibus primam
et quintam feriam subtraxeris, et ipsum diem sanctum