PL 100, col. 265

Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne

Paschae, quadraginta tantum dies remanent in
abstinentia. Melchiades vero natione Afer, vir per
omnia apostolicus, tricesimus quartus post sanctum
Petrum, cui successit beatus Silvester in cathedra
[ Al., cathedram] apostolicae dignitatis; hic constituit
ut nulla ratione, in prima vel quinta feria, jejunium
quis de fidelibus agere praesumeret. Nam cur in
prima feria jejunium ipso tradente solvatur, non est
necessitas texendo replicare. Quintam vero arbitrati
sumus, propter magna mysteria, quae in ea continentur,
ab eo solutam. In ipsa namque sanctum
chrisma conficitur ad abluendas totius mundi primae
originis culpas [ Al., abluendam . . . . culpam]; in ipsa
reconciliatio fit poenitentium; in ipsa Redemptor
omnium coenando [ Al., redemptio omnium caenando]

cum discipulis panem fregit, et calicem pariter dedit
eis in figuram corporis et sanguinis sui, nobisque
profuturum magnum exhibuit Sacramentum [(Matth.
XXVI, 26, 27)] . Eo videlicet die, post multa mysteria,
Deus et Dominus noster Jesus Christus, videntibus
sanctis discipulis suis gloriosa Ascensione coelos penetravit [(Luc. XXIV, 51; Act. I, 9)] .
Sed ne diutius
sermo protrahatur; multa te legisse de hac solemnitate
in sanctorum venerabilium orthodoxorum Patrum
dictis non ignoramus. Septuagesima denique,
ut aestimamus, propterea ab aliquibus observatur, ut
et decimas dierum Deo [ Al., Domino] dare queant;
et prima vel quinta, nec non et septima feria jejunium
solvere [ Gold., observare mendose ] possint.
A Septuagesima vero usque in Pascha, novem hebdomadae

sunt, quae faciunt dies sexaginta quatuor
[ Gold., tres], e quibus, si de unaquaque hebdomada
tres praefatos subtraxeris dies, et Paschalem sacratissimum,
triginta sex in abstinentia [ Al., abstinentiae]
remanent dies. Hi vero Sabbatum, in quo Deus
ab omnibus operibus requievit [(Gen., II, 2)] , non solum
ob superstitionem Judaeorum, nec propter mandata
legalia Veteris Testamenti, quae sunt umbra futurorum,
sed ne cum Judaeis scandalizent [ Al., scandalizentur; Gold.,
sabbaptizentur], jejunium solvere
[ Gold., observare, mendose ] conantur. Ea praecipue
causa est, quia vesperascente ipso die, gaudium 90
sanctae resurrectionis a fidelibus honorifice celebratur.
Sed quia unusquisque in suo sensu abundat
[(Rom. XIV, 5)] ,
sive hoc, sive aliud sit, salva
fide et religione nihil praejudicamus [ Al., praejudicavimus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.