PL 100, col. 289

Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne

Audivimus quoque aliquos in illis partibus affirmare,
salem esse in sacrificium corporis Christi mittendum.
Quam consuetudinem nec universalis observat
Ecclesia, nec Romana custodit auctoritas. Tres
sunt, juxta apostolum Joannem, qui testimonium dant,
spiritus (et) aqua et sanguis [(I Joan. V, 8)]
. Tria sunt
quae in sacrificio hujus testimonii offerenda sunt:
panis, et aqua et vinum. Sicut enim spiritus vivificat
corpus [(Joan. VI, 64)] , ita panis confirmat cor hominis.
Sicut enim sanguine liberavit nos Christus, ita
et vino laetificat. Item de aqua: Qui biberit ex aqua,
quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum [(Joan. IV,
13)]
. Sic [ Cod. Sal., scilicet] et panis, qui in corpus
Christi consecratur, absque fermento ullius alterius
infectionis, debet esse mundissimus; et aqua absque

omni sorde purissima, et vinum absque omni commistione
alterius liquoris [nisi aquae] purgatissimum.
Igitur aqua utrique conveniat. Ex aqua et farina
panis fit qui consecratur in corpus Christi:
aqua et vinum in sanguinem consecrabitur Christi.
Si enim aqua et sal, sicut hujus sectae dicunt auctores,
unius sunt naturae, infunde carnem recentem
aqua, et aliam sale consperge: videbis cito, si unam
aqua et sal habuerit effectivam potentiam. Nunquid
caro Christi computruit in sepulcro, ut nunc sale indigeat
corpus ejus in sacrificio? Quod itaque in veteri
lege sal praecipitur in victimis habendum, significatio
tunc fuit futurae rei intelligendae, non observatio
in praesenti tempore habendae: sicut omnia Judaicae
legis sacrificia, quae juxta Apostolum in figura

contingebant illis [(I Cor. X, 11)] . Scripta sunt autem
[haec] propter nos. Littera enim occidit, spiritus autem
vivificat [(II Cor. III, 6)] . Hujus vero 108 sacratissimae
oblationis figura in Melchisedech praecessit,
qui vinum et panem Deo summo offerre solebat [(Gen.
XIV, 18)] .
Hujus quoque mysterii sanctificatio nostrae salutis
portendit effectum. In aqua vero populus intelligitur
credentium. In granis tritici unde farina efficitur
ut panis fiat, adunatio totius Ecclesiae designatur,
quae igne sancti Spiritus in unum decoquitur corpus,
ut suo capiti membra compaginentur. Item in
aquis quae vino miscentur, figura, ut diximus, gentium
designatur. In vino autem sanguis Dominicae
passionis ostenditur. Atque ita, dum in sacramentis

aqua tritico vel vino miscetur, fidelis populus Christo
[incorporatur et jungitur]. Sed de hujusmodi figurationibus
epistolaris angustia diu me disputare prohibet.
Sed et canones Carthaginenses cap. 24 de sacrificio
corporis et sanguinis Domini: « Nihil amplius
offertur, quam ipse Dominus tradidit; hoc est,
panem et vinum aqua mistum » [(Concil. Carthag. III)] .
Tertia quoque nobis de Hispania, quae olim tyrannorum
nutrix fuit, nunc vero schismaticorum, contra
universalem sanctae Dei Ecclesiae consuetudinem, de
baptismo quaestio delata est; affirmantes quidam sub
invocatione Trinitatis unam esse mersionem agendam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.