PL 100, col. 329

Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne

sua et in floribus dictionum, et in fidei ratione,
et in testimoniorum auctoritate, ita ut nihil his addi
de quaestionibus nuper habitis inter nos et partes
Felicianas opus esse arbitrabar. Et felix est Ecclesia
populusque Christianus, quandiu [cum domno rege
vel] unum talem habebit defensorem fidei catholicae.
[Sed adhuc remanet aliquid faciendum. Nam quidam
Elipandus Toletanae civitatis, nomine non dignitate
episcopus, in damnata synodali auctoritate et apostolica
censura haeresi permanet. Sciat tamen dilectio
vestra, quod filius noster Laidradus episcopus
frater vester, magnum profectum in illis partibus,
Deo donante, egit quotidieque agit. Ut mihi vere
dixerunt ex illis partibus viri religiosi et veraces,
usque viginti millia conversi sunt inter episcopos,

sacerdotes, monachos, populum, viros et feminas,
plangentes pristinum errorem gaudentesque, quotidie
Deo agentes gratias in agnitione veritatis et in
catholica fidei firmitate. De ipso Felice jam prius
per litteras nostras, vel magis aliorum relatione, audisti
quid gestum fuit, et modo fuit ad Sanctum Martinum
apud praefatum filium nostrum; et multum
amat me, totumque odium quod habuit in me versum
est in charitatis dulcedinem.] Quod rogasti
litterarum nostrarum serie saepius tuam appellare
sanctitatem, testis est Deus cordis mei quantum
hoc desidero, ut saepius fiat secundum opportunitatem
temporis et portitoris, optans ut me habeas praesentem
in litteris meis ut nihil nobis desit in charitatis
communione praeter oculorum praesentiam. Sed

his multo major est et melior perpetua sanctae charitatis
praesentia in Christo Jesu Domino nostro.
EPISTOLA CIX. AD DOMNUM REGEM. [(Anno 800, mense Augusto.)] Respondet Caroli epistolae nuntiantis victoriam de hostibus: et mirabilem sanitatem Leonis papae. Romanum iter prosequi renuit.
Domino dilectissimo atque omni honore dignissimo
David regi Flaccus veteranus miles perpetuam in
Christo salutem.
Litteras prosperitatis vestrae et consolationis nostrae,
magno amore et digno favore suscepimus:
Dei omnipotentis clementiam collaudantes, qui vos
fidelesque vestros prosperis successibus pollere fecit,

et inimicos sui nominis vestrae potentiae subdidit
pedibus. Hoc enim faciat Deus, et hoc addat [(I Reg.
III, 17)]
, ut triumpho terroris vestri inimicas ubique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.