PL 101, col. 1035

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

tuam creasse. Enimvero nihil dignum humanus de
te loquitur sermo, quia nec secundum qualitatem
aut quantitatem, situm vel habitum, seu motum aliquid
digne dicitur: et tamen latitudo, et longitudo,
altitudo, et profunditas tibi quodammodo inesse legitur.
Sed latitudo quidem charitatis, qua nos ab errore
colligis, et contines in veritate: longitudo vero,
qua nos longanimiter malos portas, donec emendatos
futurae patriae restituas: altitudo autem, qua
omnem sensum et hominum et angelorum immensitate
scientiae superexcellis: profunditas quoque, qua
damnandos inferius juxta aequitatem disponis, atque
recto judicio Judex justus praeordinas. Omnem igitur
supergrediatur creaturam, et mentis intuitum ultra
omnia dirigat, qui aliquid voluerit de tua praelibare

proprietate, summa Dei bonitas. Tunc enim homo
procul positus a vanitate, plenius in veritate tenetur,
quando in corde ejus quidquid est Deus, reliquis
cunctis ab intuitu dimotis pacifico, et pie creditur
et sancte cogitatur. Sed licet nemo sit, qui te
in hac convalle lacrymarum valeat efficaciter comprehendere
vel definire, magnum tamen et mirum
valde nostrae aetati datum est scire de te summo
bono, tua nimirum nobis gratia revelante.
XII.
Quis ante nos, in quos fines saeculorum devenerunt,
talia et sic manifesta audire potuit vel
cognoscere de Trinitate et Unitate, de personis et
substantia? de te quidem, Pater Deus, quod sis a
nullo, et ideo ingenitus dicaris; de Filio autem tuo,

quia genitus et a te sit, non a se, de Spiritu namque
sancto, quia procedens, et a se non sit, sed a te et
Filio, quorum est Spiritus. Ita tenus, ut sicut tu
Pater nec genitus, nec procedens dici potes; sic
Filius nec ingenitus, nec procedens; sic Spiritus
sanctus nec ingenitus, nec genitus dici debeant:
quatinus personarum proprietas te unum Patrem
simul cum uno Filio, et uno sancto Spiritu nobis
patenter ostendat. Quis prioribus saeculis in te unum
credere Deum, et te confiteri trinum, neque substantiam
separans, neque personas confundens, sic
prudenter intellexit, sic palam sapuit, sicque vere
cognovit? Filius sane tuus missus ad publicum nostrum
de sinu tuo hanc rectae fidei normam evidentius
huic ultimae patefecit aetati. Priusquam creaturae

ostenderes Creatorem, in sola notus eras Judaea
Deus, et in Israel magni nominis tui fama et cultus
audiebatur; sed nunquid sic liquido, aut tantum,
quantum apud nos sub gratia constitutos? De Trinitate
vero individua parum quid perpauci tunc senserunt.
Legislatorum enim filii, quid de una Trinitate,
vel trina unitate scire debeant, digna perculsi
caecitate adhuc ignorant; aliud praeter unum Deum
confiteri miseri nolentes, et garrientes in nos verbis
malignis, dum dicitur te habere Filium. Nobis autem,
qui ex gentibus venimus, quam multa et vera
de trino unoque Deo datum sit sapere, probant corda,
quae credunt, nec non et ora, quae confitentur;
atque nihilominus flagella ipsa et mors, quae pro hac

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.