PL 101, col. 1036

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

ipsa Confessione illata sunt; scriptum est enim: Super senes intellexi
[(Psal. CXVIII, 100)]
.
XIII.
Domine Deus noster, Deus vivus et verus,
nisi tu trinus esses, non diceretur voce Veritatis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii,
et Spiritus sancti
[(Matth. XXVIII, 19)]
. Neque
enim baptizari juberemur, Domine Deus, in ejus
nomine qui non esset Dominus Deus. Et rursum nisi
tu Trinitas unus procul dubio Deus esses, nequaquam
diceretur voce tua: Audi Israel, Dominus Deus
tuus, Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
. Ergo nisi tu Deus
Pater ipse, et Filius Verbum tuum Jesus Christus
ipse esset, et donum vestrum Spiritus sanctus ipse
esset, non legeremus in litteris veritatis: Misit Deus
Filium suum [(Gal. IV, 4)]
. Nec tu Unigenite diceres

de Spiritu sancto: Quem mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
;
et: Quem ego mittam vobis a Patre [(Joan. XV, 26)]
;
et alibi: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
;
et: Qui videt me, videt et Patrem:
ego in Patre et Pater in me [(Joan. XIV, 9)]
; et: Pater
in me manens, ipse facit opera [(Joan. V, 10)]
. Quid
enim his verbis aliud nisi trinum et unum Deum doces
nos credere, tu magister veritatis, in cujus pectore
reconditi sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae? Dicis quoque: Mea doctrina non est mea [(Joan. VII, 16)]
;
et: Sermonem, quem audistis, non
est meus [(Joan. XIV, 24)]
. Res mira! Dic, rogo, Verbum
Patris. Responde, quaeso, virtus et sapientia
summi principii, sed tu ipse principium de principio;
non duo principia, sed unum certe principium.

Dic, Verbum semper manens, doce servum humiliter
interrogantem. Quid enim tam tuum quam tu?
Sed tu tuus et non tuus, quia non es a te ipso, sicut
in multis saepe locis testaris, sed a Patre, cujus es
Verbum, non sonabile per syllabas et volatile, sed
semper ens, vivens atque manens; et ideo Verbum,
non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum;
non transitorium, sed aeternum: non factum,
sed genitum; nec solum genitum, sed etiam unigenitum,
cui ratio adest disponenti, et virtus praesto est
perficienti, ut pote vero Deo et summo Domino. 389
XIV.
Te quippe unigenitum Verbum Pater
genuit de se ipso, per quod omnia creavit ex nihilo:
et idcirco indubitanter credimus, quia nisi tu,

omniscium et cunctipotens Verbum, Deus esses,
nullo modo per te omnia facta fuissent. Quomodo
creatura creare aliquid potest? Creare certe solus
Deus valet, qui creatus non est. Nihil enim, excepto
Deo, non creatum est. Absit ab intellectu nostro, ut
aliquid fateamur ex Patre nisi Filium; et ideo non
nisi Deus nasci potuit ex Deo. Unde mihi te Patris
Verbum considerare volenti nulla sufficiunt verba,
quibus te valeam explicare. Quando autem abunde
vel digne loqui potero? Quis? de quo? Homo de Deo,
opus de opifice, mortalis de immortali, creatura de
Creatore, parvus de immenso, temporalis de aeterno;
cujus est venerabilis omnipotentia, qua nos gratuita
bonitate fecisti: nec minus tamen inenarrabilis gratia,
qua nos omnipotentissima misericordia salvasti.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.