PL 101, col. 1037
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
Qui et opus creatricis omnipotentiae gratis fecisti, et
opus gratiae salvatricis omnipotenter implesti: habens
nimirum perpetem potestatem, et condendi incondita,
et perdita reparandi. Nec igitur ille praecipuus
theologorum, summa profundius caeteris aquilinis
contemplatus obtutibus, scriptitans eructaret: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio
apud Deum
[(Joan. I, 1)]
; nisi tu Deus Verbum semper
apud Patrem, semper cum Patre, semper de Patre,
semper esses in Patre: non sicut vas in vase,
vel civitas apud urbem; sed uti sapientia in sapiente,
veritas in verace, bonitas in bono, aeternitas in
aeterno; quia nihil aliud in Patris substantia nisi
Deus, aequalis, et coaeternus illi, a quo genitus es,
esse potes. Obmutescat itaque et cum suis auctoribus
pereat omnis haeretica pravitas, qua inimica
semper lite nunc substantiam dividit, nunc personas
confundit. Crescat, rogo, fide, et magis magisque
piis fecundetur actibus mater Ecclesia, quae tres
deos colere, trinitatem in personis non distinguere,
profanum et nimis impium judicat. Haec denique coelestibus
erudita disciplinis credit, confitetur et docet
unam procul dubio substantiam et tres personas,
sciens omnia quae ad fidei regulam pertinent.
XV.
Hujus magisterio et doctrina coelitus inspirata
a puero doctus, corde credo, ore confiteor te, o
summa Trinitas, virtus una, et indiscreta majestas.
Confiteor te Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,
in personis trinum, in substantia unum verum Deum
omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem.
Non corpus aut in corpore positum, neque ex
diversis speciebus ammixtum, aut memborum compaginibus
effigiatum, sed unius simplicis et incorporeae,
invisibilis et incircumscriptae naturae. Te quidem
verum Patrem, summae bonitatis et totius Deitatis
principium, incircumscriptae et ingenitae majestatis
Deum, ex nullo ducentem initium, sed omnibus
initium dantem, credo et confiteor; non corporali
progenie, neque extrinsecus, non necessitate,
neque voluntate, sed natura Filium generantem.
« Confiteor et te verum Filium, ex Patre sine initio
ineffabiliter natum, verum Deum unigenitum,
per quem facta sunt omnia, et verum Patris Verbum;
non factum, non creatum, non adoptativum,
sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque
ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore,
nec gradu, nec potestate esse possis inferior. Tantumque
esse confiteor te, qui genitus es, quantus
est ille, qui te genuit. Non autem quia dico genitum
a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod
tempus ascribo: sed nec Patrem dico aliquando
incoepisse, nec te ejus Filium. Non enim
aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur
etiam te coaeternum Filium. Ex Filio enim
Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper habuisse
Filium non dubium est. » Te quoque credo
Spiritum sanctum, verum Deum, non factum, nec