PL 101, col. 1039
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
et credere, sumere et retinere. Ne sinas, quaeso, Domine,
fidem in eis meam aliquatenus vacillare, sed
ita semper de illis pro tua tribuas pietate mihi credere
ac intelligere, sicut veritas eorum se habet. Intret
in cor meum gratia tua, quae sonet sine sono, et
sine strepitu loquatur tantorum omnem veritatem
mysteriorum. Luce et dulcedine intus ubique, et foris
undique perfundat animam meam illa magistra
virtutum et index omnium veritatum: et sic irradiando
et saporando eam, in ipso veritatis centro
stabiliat atque confirmet, ut nec velim nec possim
de tantis mysteriis aliter sentire, nisi sicut oportet
et decet. Mirum est quod gestio dicere, sed lingua
non explicat quod mens optat. Omnipotens bonitas,
cujus pietatis aures ipsis pauperum tuorum desideriis
patent, intellige clamorem cordis servi tui, et
fave votis meis. Praesta, Domine, ut ipso mentis palato
sentiam, gustem et sapiam haec ineffabilia sacramenta.
Magna enim sunt et mira valde: et ego
parvulus in eorum consideratione deficio, quotiens
ad intuenda ea fidei oculos attollo. Sed quia uno
modo utraque nobis necessaria sunt ad salutem,
Deus auctor omnium, invisibilis Creator, qui es in
substantia summa et una divinitas, atque in personis
vera et perfecta Trinitas, te Deum Patrem exoro,
ex quo omnia, et Filium tuum, per quem omnia, simulque
Spiritum sanctum, in quo omnia. Te Dominum
meum, quem unum et verum in Trinitate confiteor
Deum, quo creati, liberati et illuminati sumus,
supplex rogo, tantorum avidus mysteriorum,
lacta me, nutri me, et in mensuram aetatis usque
perfecti viri meam extende exiguitatem, ut solidum
hunc et perfectorum cibum capere valeam. Imperfectum
enim meum vident oculi mei [(Psal. CXXXVIII,
16)]
.
XVIII.
Dator omnium bonorum Deus Pater, cui
nunquam sine spe misericordiae supplicatur, cum
Filio tuo, et Spiritu sancto, da quod desiderat et a
te postulat anima mea. Quorum enim una est substantia,
unum est et datum, et adeo una operatio,
unum donum, unaque potestas, ut in ipsa quoque
personarum proprietate juxta profundiorem intellectum
quaedam unitas sentiatur. Inseparabilis nimirum
naturae tuae unitas non potest separabiles habere
personas, quia sicut Trinitas es in unitate, et unitas
in Trinitate, sic separationem non potes habere personarum.
Nominantur quidem illae personae aliquando
singulae; sed ita voluisti te, Trinitas Deus,
inseparabilem ostendere in personis, ut nullum ibi
nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam personam
secundum relationis regulam non referatur,
sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus
sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur.
Ea vero nomina, quae substantiam vel potentiam,
vel essentiam tuam significant, vel quidquid
proprie dicitur Deus, omnibus personis aequaliter
conveniunt; ut Deus magnus, bonus, aeternus, omnipotens,
et omnia quae naturaliter de te Deo dicuntur.
Non est igitur aliquod naturae nomen, quod sic