PL 101, col. 1040
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
tibi Deo Patri possit convenire, ut aut Filio tuo, aut
Spiritui sancto convenire nequeat. Dicimus te Deum
Patrem naturaliter esse Deum; sed naturaliter est et
Filius Deus, naturaliter est et Spiritus sanctus Deus:
non tamen tres Dii, sed unus naturaliter Deus, Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus. Idcirco inseparabilis
es sancta Trinitas Deus in personis sensu intelligenda,
quamvis in voce separabilia habes nomina,
quia pluralem numerum in naturae nominibus
nullatenus recipis. In hoc enim ostenditur personas
non posse dividi in sancta Trinitate, quae unus verus
Deus es, quia cujuslibet personae nomen semper
ad alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium
ostendo; si Filium nomino, Patrem praedico; si
Spiritum sanctum appello, alicujus esse spiritum necesse
est intelligi, id est, Patris et Filii.
XIX.
Tu vero unitas Deitatis personarum pluralitate
multiplex, numerabiliter es innumerabilis, ac
idcirco mensurabiliter immensurabilis, et ponderabiliter
imponderabilis. Non enim summae bonitatis, quae
tu ipse es, profitemur originem, ex qua omnia, per
quam omnia, in qua omnia, sed ejus participatione
dicimus bona omnia. Nam tua divina substantia semper
caruit ac caret materia, licet non careat forma,
quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis,
eas sine tui augmenti aut detrimenti mutabilitate
procul dubio a te facis differri. Quidquid in natura
creaturarum est, creatura tua est, o trina Unitas,
et una Trinitas Deus, cujus omnipotentia omnia gubernat,
regit et implet quae creavit. Nec ideo te omnia
implere dicimus, ut te te contineant, sed ut ipsa
potius a te contineantur. Nec particulatim imples
omnia: nec ullatenus ita putandum est, ut unaquaeque
res pro magnitudine portionis suae capiat te; id
est, maxima majus, et minima minus; dum sis potius
ipse in omnibus, sive omnia in te. Cujus omnipotentia
omnia concludit, nec evadendi potentiam
tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non
habet placatum, nequaquam evadet iratum. Immensitas
quippe divinae magnitudinis tuae ista est, ut intelligamus
te intra omnia, sed non inclusum; extra
omnia, sed non exclusum. Et ideo interior es, ut
omnia contineas; ideo exterior es, ut incircumscriptae
magnitudinis tuae immensitate omnia concludas.
Per id ergo quod exterior es, ostenderis esse Creator.
Per id vero quod interior es, omnia gubernare
et regere demonstraris. Ac ne ea quae creata
sunt sine te essent, tu intra omnia es. Verum ne
extra te essent, tu exterior es; ut omnia concludantur
a te, non locali magnitudine, sed potentiali potentia,
quia ubique es praesens, et omnia tibi praesentia;
quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero
non intelligant. 391
XX.
Haec et alia multa docuit me mater
Ecclesia, mater sancta, universalis et orthodoxa,
cujus me fieri membrum voluisti per gratiam
tuam, et de cujus coelesti doctrina me ita certum
atque securum in omnibus pro tua reddere pietate
dignatus es, Domine, per assiduam tuae inspirationis