PL 101, col. 1042
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
personae, sed una substantia; sicut ignis, candor,
calor, tria nomina, sed res una: sicut memoria,
intellectus, voluntas, quae separabiliter demonstrantur,
et inseparabiliter operantur. Si hoc in
creaturis invenitur, quid de te Creatore intelligendum
est? Natura quippe summae divinitatis tuae
immobilis est omni modo et immutabilis. Personae
vero mobiles sunt secundum relationem, non
juxta proprietatem; et ideo in relatione personarum
Trinitas, in naturae vero substantia unitas. Unitas
siquidem propter inseparabilem Deitatis essentiam,
Trinitas autem propter diversitatem nominum. Non
enim nomina tantum, sed etiam nominum proprietates,
hoc est, personas vel, ut Graeci exprimunt, ὑποστάσεις,
id est, subsistentias confitemur, haec tamen
dicimus de te, Deus noster, ut potest intelligentia
humana capere. Caeterum quis in hac vita
positus vel cristallino pectore sufficiat penetrare tui
ipsius Trinitatis interna mysteria? Quomodo Pater,
Filius et Spiritus sanctus tres personae estis, et una
natura; quomodo tu Pater diceris ingenitus, Filius
genitus, Spiritus vero sanctus, nec genitus, nec ingenitus,
sed procedens dicatur; quomodo Filius de
te, Pater, natus est, Spiritus sanctus de te procedit
et Filio; quomodo Filius nascendo non procedit,
Spiritus sanctus procedendo non nascitur; quomodo
Filius non de se, sed de te est, nec tamen tui
est posterior, de quo est; quomodo Spiritus sanctus
de te procedit et Filio, nec tamen a vobis praeceditur, a
quibus procedit; quomodo tria unum estis, et unum
tria; quomodo invicem relative tria estis, essentialiter
unum; quomodo trinus et unus Deus, non localiter
sed ubique es, et non particulatim ubique,
sed ubique totus, ubique praesens, sine situ, loco et
motu.
XXIII.
Quis ista, rogo, consideret? quis haec comprehendat
quantalibet probitate vel scientia praeditus?
Hoc tamen in spe promissionis repositum est,
quia videbimus te, Domine; et tanto unusquisque
perspicacius, quanto hic vixerit purius; quia mundicordes,
teste Scriptura, videbunt Deum [(Matth. V,
8)] . Aperte namque videbitur, cuncta mentis jam
detersa caligine, quomodo Filius, qui oriendo est,
tibi, Pater, de quo oritur, subsequens non est; et
quomodo Spiritus amborum, qui per processionem
producitur, a vobis proferentibus non praeitur; quomodo
et unum divisibiliter tria, et tria indivisibiliter
unum estis. Visa enim claritas, ac in patefactam
nobis tuae majestatis speciem purum amantis mentis
intuitum rapiens sublevabit. Sed ipsa claritas natura
est, et ipsa natura claritas est. Quae nimirum visio nunc
fide inchoatur, sed tunc in specie perficietur, quando
coaeternam tibi sapientiam, quam modo per ora doctorum
sumimus in ipso fonte biberimus. Omnia autem
sacramenta, et cuncta nobis tunc patebunt arcana.
Non doctorum verbis, non ibi ullis indigebimus mysteriis.
Facie ad faciem videbimus te, sed inde, nisi
fallor, unde angeli te vident. Quid nos tunc latere
poterit, quando tu Deus noster, vita viventium, causa