PL 101, col. 1043
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
causarum, forma formarum, forma formosissima, 392
forma informata, te nobis clara visione insinuabis?
Non enim indignum tibi videtur, cum te
formam vocamus. Nam tua essentia et species dici
potest et forma. Non frustra tam speciosissimum
quam formosissimum in laude tua ponitur. Sed
forma quae materia caret et motu, tempore et loco,
atque ideo unum est, et est id, quod est. Reliqua
vero non sunt, id quod sunt. Haec sola verissime
dicere potest: Ego sum qui sum [(Exod. III, 14)]
.
Haec tanta et talis est, ut de ejus pulchritudinis
visione nil in hac vita usurpare sibi mens humana
audeat, quod solum electis tuis praemium in subsequenti
remuneratione reservas.
XXIV.
Cum ergo ad te pervenerimus, fontem
vitae, et aeternum lumen, et dulcissimam speciem,
ex visione tua erit nobis delectabiliter impressa sitis,
simulque satietas. Sed longe aberit a siti necessitas,
longe a satietate fastidium, quia et sitientes satiabimur,
et satiati sitiemus. Tu denique aeterna nobis vita,
gaudium et corona eris, tua beata visio erit nostri
laboris praemium, ut post mortalitatis hujus tenebras
accessa tuae gloriae luce gaudeamus. Videbimus itaque
tuae incommutabilitatem essentiae, ut per hanc
et nos efficiamur incommutabiles; sed non sicut
vides te. In nobis enim quidquid erimus, poterimus
nosse: in te autem, qui comprehendi non potes,
quod es, quidquid illud est, quando possumus nosse?
Et si poterimus, nondum possumus: et tamen cum
poterimus, nunquid sic te nosse valebimus, sicut
te nosti Deus? Ipsa quoque rationabilis et electa
creatura, non aequaliter visione tui potietur. Unusquisque
enim pro mercede laboris sui. Sed plene
sufficiet quod singulis dabitur intueri: Quam magna
multitudo dulcedinis tuae, Domine! Beati qui habitant
in domo tua [(Psal. XXX, 20; XXXIII, 5)]
! Felices qui jam
pelagus hujus mortalitatis transierunt, et ad portum
perpetuae securitatis pervenire meruerunt. Infelices
nos, qui adhuc in salo hujus vitae circumflantibus
agitamur procellis, et inter pericula multa variosque
casus incerti navem laborantes trahimus. Domine,
da nobis te rectore, te duce, inter Scyllam et Charybdim
sic iter tenere per medium, ut integra nave
et salvis mercibus pervenire possimus ad te tutissimum
portum.
XXV.
Felix anima, quae terreno resoluta carcere
libera coelum petit, quae beatis admista spiritibus
majestati tuae assistit, quae te incircumscriptum
lumen cernit, quae nullo motu vel mortis vel hostis
afficitur, quae incorruptionis perpetuae munere laetatur.
O vita vitalis, dulcis et amabilis, ubi non est
hostis impugnans, ubi nulla peccati illecebra, sed
summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et
tranquilla jucunditas, et jucunda felicitas, et felix
aeternitas, et aeterna beatitudo, et beata tui sine
fine visio atque laudatio Deus. Ut haec succedat, et
mortale hoc induatur immortalitate, utinam desinat
et quam cito finiatur vita ista, quae mors dicenda
est, non vita; vita dubia, caeca et aerumnosa; quam