PL 101, col. 1044
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
humores tumidant, dolores extenuant, ardores exsiccant,
aera morbidant, escae inflant, jejunia macerant,
joci solvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo
coarctat, securitas hebetat, divitiae jactant, paupertas
dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas
frangit, moeror deprimit, et post haec omnia
mors interimit, universis gaudiis finem imponens,
ita ut cum esse desierint, nec fuisse putentur. Jam
jamque adveniat, Domine, adveniat, obsecro, regnum
illud carens morte, vacans fine, cui nulla
tempora succedant per aevum, ubi continuus sine
nocte dies nescit habere tempus, ubi sunt illi hymnidici
angelorum chori, et societas supernorum civium;
ubi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus
labore redeuntium, ubi providi prophetarum chori,
et judex numerus apostolorum, atque innumerabilium
martyrum victor exercitus, simulque confessorum
constantia praemii sui perceptione consolata:
ubi fideles viri, quos a virilitatis suae robore voluptas
hujus saeculi emollire non potuit, et sanctae
pariter mulieres, quae cum saeculo sexum vicerunt:
ubi pueri, qui dum essent in carne, annos
suos moribus transcenderunt; atque senes, quos
aetas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit.
XXVI.
Ad horum omnium sanctam frequentiam,
et tuae inspiciendae pulchritudinis mansuram sine fine
laetitiam fac me, Deus meus, toto corde tendere,
viriliter currere, feliciter pervenire. Interim dum
in isto maneo corpore, in his semper meditationibus
mentem meam bonorum insinuator exerce. Munda,
rogo, cordis intuitum, acue mentis intellectum, accende
coelesti igne animum, ut te solum cogitem,
te solum amem, te solum habeam in corde et in
ore, qui es futurum nobis sine fine praemium. Et ut
pondus mortalitatis meae laevius feram, da lumen in
corde, da verbum in ore. Aperi sanctarum Scripturarum
secreta et profunda mysteriorum regni tui:
da ex amore tui lacrymas, da fidei virtutumque
pennas, quibus indutus sursum ad te volitem,
et perosus terram, coelum petam. Hanc fidem
de te, per te, in te confiteor, o beata et benedicta
et gloriosa Trinitas! o vera et summa et sempiterna
unitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus! Deus,
Dominus, paracletus, charitas, gratia, communicatio.
Verum lumen, verum lumen ex lumine, vera
illuminatio. Vivens vita, vita a vivente, vivificator
viventium. Fons, flumen, irrigatio. Unus a se, unus
ab ambobus. Ab uno omnia, per unum omnia, in
uno omnia; id est, a se Pater, ab altero Filius, ab
utroque Spiritus sanctus, a Patre et Filio. Ὤν a se, ὢν
ab altero, ὢν ab utroque: omne autem ὢν semper
in tribus, et omne ὢν aequaliter in singulis. Verax
genitor, veritas genitus, veritas et procedens.
Una virtus, aequalis majestas, par gloria, una eademque
essentia.
XXVII.
Deus trine et une, Deus omnipotens, apud
quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio [(Jac. I, 17)]
,
et ideo apud te cursus temporis