PL 101, col. 1049

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

cruci, Spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento
carnificis officio.
III.
Eodem vero momento dies media delitescente
sole in noctem mutata est. Tunc Judaei cruce detractum
sepulcroque positum, magna etiam militaris
custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat
se tertia resurrecturum die, discipuli clam
amoliti corpus suspectos fallerent. Verum ad tertiam
lucem concussa repente terra, et mole revoluta, quae
obstruxerat monumentum, et custodia pavore fugata,
nullis apparentibus discipulis, nihil in loco, ubi
positus est, repertum est, praeter exuvias sepulturae.
Nihilominus tamen primores Judaeorum ab incoepta
non cessantes perfidia, loquentes vera pecuniis corruperunt,
ut eum a discipulis subreptum securius

jactitarent. Justo judicio tuo, Domine, ut sacrum
testatur vaticinium: et prius multati sunt intelligentia
oculorum, auriumque fruge, et postea, sicut
videmus, projecti sunt a propria sede, et nunc
dispersi, palabundi, et coeli solique sui extorres
vagantur per orbem sine lege, sine rege, sine sacerdote,
et sine oblatione. Quibus etiam nec advenarum
jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur.
Merito talia patiuntur, qui Dominum gloriae
livore potius crucifixerunt. Igitur Christus vere resurgens,
sed non solus, noluit 395 se in vulgus
educere, fortasse ne impii errore liberarentur, sed,
quod credibilius est, ut fides non mediocri praemio
destinata difficultate constaret, cum discipulis quadraginta
dies egit, testibus scilicet praeordinatis,

docens eos quae docerent. Dehinc cunctis expletis,
coram suis in monte circumfusa nube in coelum
ascendit. Quem sicut ascendentem, ita venturum angelica
attestatione praestolamur. Duo enim praedicti
sunt adventus: primus quidem, qui jam expunctus
est, in humilitate conditionis humanae; secundus autem,
qui concludendo saeculo imminet, in sublimitate
divinae potestatis, quando decurso hujus aetatis tempore,
judicare venerit justos in vitam aeternam, impios
et peccatores, qui thesaurizaverunt sibi iram in
die irae, in supplicium aeternum; suscitatis omnibus
ab initio defunctis, et reformatis, atque recensitis ad
utriusque meriti expunctionem.
IV.
Ubi ne peccata mea multa, quae nunc latent,
appareant coram angelis, et omnibus sanctis, da

mihi, Domine, rogo, locum, spatium, et fructus dignae
poenitentiae. Da cor contritum et humiliatum;
da gratiam lacrymarum, da lumen in corde, da vires
in corpore, ut quae agenda sunt, videam, et ad ea
implenda, quae dederis videre, fortiter convalescam.
Miserere mei, Domine, miserere, ne perdas me,
quaeso, cum peccatis, vitiis, culpis et negligentiis
meis. Da mihi propter nomen tuum, tu qui justificas
impios, et vivificas mortuos, et multos peccatores,
et non sunt; rogo, da gratiam tuam, et emenda vitam
meam: meliora actus meos, compone mores:
tolle de me quod tibi displicet, et mihi nocet, et
tribue pro bonitate tua, quod nosti tibi placere posse
et mihi prodesse. Fac me, precor, clemens, per gratiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.