PL 101, col. 1054

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

X.
Precor te per Filium tuum, respice me et miserere
mei: exaudi orationem meam, et da mihi
gratiam tuam propter multitudinem bonitatis tuae,
quae mecum jugiter perseverans, doceat me incedere
coram te secundum voluntatem tuam omnibus
diebus vitae meae. Hanc peto, da mihi eam, quae
me cum amicis pacificum, et cum inimicis reddat
tranquillum, quae me a verbo aspero mitiget, et ab
otioso sermone compescat, quae me semper Deum
vel quae Dei sunt, cogitare compellat, et oculos ab
isto vano saeculo avertat: quae mihi omni hora ante
conspectum mortem ingerat, et hic gaudere prohibeat;
quae trabem ac molem peccatorum meorum
considerare me et plangere faciat, et non aliorum
delicta velut festucam levissimam perscrutari dimittat:

postremo quae omnia mundi pro nihilo habere,
et te solum totis sitire visceribus Deum nostrum,
usque in finem doceat me, atque potens efficiat;
et sicut piissima misericordia tua dedisti mihi voluntatem
veniendo ad te per illam, sic donare digneris
sapientiam et intellectum, virtutem et possibilitatem
corporis et animae ad tibi semper devotissime in omnibus
serviendum, per eamdem benignam magistramque
gratiam tuam, sine qua nec cogitare, nec loqui,
nec agere aliquid boni valemus. Et quia tuus ipse
Unigenitus dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui
misit me, traxerit eum [(Joan. VI, 44)]
. Et: Nemo venit
ad Patrem nisi per me [(Joan. XIV, 6)]
. Obsecro, sancte
Pater, et suppliciter rogo, Deus meus, trahe me tu ad
ipsum, et ipse me perducat ad te, illuc ubi ille est in

dextera tua sedens, ubi est sempiterna vita, et sempiterne
beata aeterna securitas, et secura tranquillitas,
felix aeternitas, aeterna felicitas: ubi est amor
perfectus, et nullus timor, ubi est dies aeternus, et
unus omnium Spiritus: ubi tu cum illo, et ille lecum
in communione sancti Spiritus aeternaliter ac sempiternaliter
vivis et regnas Deus per omnia saecula
saeculorum. Amen.
PARS III. ITERUM DE DEO TRINO ET UNO, DE CHRISTO, AC DE ALIIS PLERISQUE ECCLESIASTICIS DOGMATIBUS.

natum, « Verum Deum unigenitum, et
verum Dei Verbum, non factum, non creatum,
non adoptivum, sed genitum et unius cum Patre
substantiae. Atque ita per omnia aequalem Deo
Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate
possit esse inferior. Tantumque esse confitemur
illum, qui est genitus, quantus est ille, qui genuit.
Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium,
divinae illi et ineffabili generationi aliquod tempus
adscribimus, sed nec Patrem dicimus aliquando
coepisse, nec Filium. Non enim aliter confiteri possumus
aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam
coaeternum Filium. Ex Filio enim Pater dicitur, et
qui semper Pater, semper habuit Filium. » Verum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.