PL 101, col. 1099

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

an alteri illius aevi scriptori esset attribuendum. Necdum
vero certi quidpiam de illo pronuntiare audemus,
quamvis rationes haud leves sint quae pro Alcuino
pugnant, quas eruditis dijudicandas proponimus.
Primo namque in eodem codice alia indubitata
Alcuini opuscula continentur, et post praesentem
Tractatum eadem manu descriptus habetur ejusdem
Commentarius in psalmos poenitentiales, etc., cum
epistola ad Arnonem archiepiscopum. Secundo stylus
et methodus hujus tractatus stylo ac methodo Alcuini
ita similes sunt, ut ovum ovo, quod nemo, reor,
inficiabitur, qui in scriptis viri celeberrimi versatus
fuerit: nec ullus alius illius aetatis, qua praesens
Opusculum exaratum esse diximus, aut anterior aliquis
scriptor ostendi potest, cui stylus ille methodusque
magis conveniat. Continetur insuper in hoc
scripto, sub forma dialogi, brevis illa Commentatio
in illud Genesis: Faciamus hominem ad imaginem et

similitudinem nostram, quam cl. Quercetanus, detracta
forma dialogica, post expositionem in Genesin
edidit ex cod. ms. Sirmondi, ubi exstabat sub nomine
Alcuini. Et verosimile nobis videtur, hanc
ipsam commentatiunculam a quopiam pro singulari
usu suo ex hocce Dialogo extractam fuisse, praefixo
titulo: Dicta beati Albini levitae super illud Geneseos,
etc., quod idem factum fuisse suspicor cum aliis
scriptis hic insertis, v. g., De proprietatibus nominum
quae Deo attribuuntur in Scripturis, quod inter scripta
Alcuini recenset Trithemius libro II de Viris illustr.
O. S. B., cap. 26. Explicationes Symboli et orationis
Dominicae, quas Alcuino tribuit Yepesius Chron. O.
S. B. tom. III, pag. 426.
At mirum videri cuipiam possit, neminem hujus
opusculi meminisse, quod tamen aetate Alcuini ac
deinceps ob materiarum, quas pertractat, praestantiam
et selectum magno usui esse potuit ac debuit.
Verum hoc ego oscitantiae illorum librariorum attribuo,
qui opuscula beati viri recensentes nudos titulos

dederunt, nulla facta mentione initii vel finis contentorum,
aut methodi.
Possevinus et alii inter scripta Alcuini numerant: Dialogorum ad discipulos librum unum. Speculum
parvulorum de dogmate ecclesiastico. De dogmatibus ecclesiasticis
librum unum. Sententiarum librum unum.
In Bibliotheca Laurentiana Medicea, pluteo 12, num.
22, teste Montefauconio Bibl. Bibl., pag. 270, exstat
post Alcuini levitae ad Carolum imp. de Trinitate libros
tres: Fidei catholicae Recapitulatio per interrogationes
et Responsa. Et sub his titulis aut uno illorum
nostrum hoc opusculum seu Disputatio puerorum
per interrogationes et responsiones facile latere
potest. Et fortassis hic tractatus est ille Liber Sententiarum,
quem inter scripta Alcuini recensent Trithemius,
Possevinus, Helinandus et alii. Est enim
hujus tractatus titulus: Incipit Sententia prima de
operibus sex dierum.
Ex his, reor, viri eruditi judicabunt, opusculum

praesens, si non certo genuinis, dubiis saltem Alcuini
operibus jure a nobis accenseri potuisse. Ex illius
initio haud obscurum est, deficere prologum aut epistolam
dedicatoriam autographo abs dubio appositam.
Est vero totum pene opusculum compilatum
(quod genus scribendi Alcuino nostro familiare est)
ex libris Originum seu Etymologiarum aliisque tractatibus
sancti Isidori Hispalensis, quos sedulo notavimus,
et ex illis nonnunquam ea quae in ms. depravata
fuerant, correximus.
419
CAPUT PRIMUM. IN NOMINE DIVINO TRINO INCIPIT SENTENTIA PRIMA DE OPERIBUS SEX DIERUM CUM PUERORUM INTERROGATIONIBUS ET RESPONSIONIBUS EJUS.
Interrog. Et quia humana fragilitas nec audet, nec
potest aliunde exordium sumere rationis, nisi a principio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.