PL 101, col. 1100
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
operis Conditoris; idcirco si vestrae dominationi
audire placuerit, in quantum eo largiente, qui
cuncta creavit, conceditur, volumus de distinctionibus
sex dierum operum in praesentia vestra aliquid
rationis deducere. Eia condiscipule, quoniam sicut
dixi, et ipse nosti, nec possumus nec audemus altius
initium nostrae protrahere disputationis, si tibi videtur
incipiamus ab eodem principio, et prout Dominus
donare dignatur, disputemus de distinctionibus
praefatarum sex dierum suorumque operum. Resp. Nequaquam
disputationem nostram alicubi melius incipere
posse arbitror, quam ab ipsa prima creatione,
et a praescripto sacrato et perfecto numero, sicut asseruisti,
qui ex omni parte perfectus est.
Inter. Jam quia ita judicasti, fiat ita. Sed primum
peto, ut dicas, quomodo perfectus esse constet? Resp.
Ideo enim perfectus esse dicitur, quia partibus
suis completur.
Inter. Qua ratione? Resp. Habet quippe unum;
quod est sexta pars ejus; duo, quod est tertia; tres,
quod est medium; unum ergo, duo, et tres sex faciunt,
cujus perfectio ita completa est.
Inter. Quoniam ab illo principio incipiendam disputationem
nostram esse censuisti, dic mihi in quo
principio ipsam creationem condidisset omnipotens
Deus; in principio temporis, an in principio Verbi
Dei, quod est unigenitus Filius Dei? Resp. Non in
principio temporis, sed in principio Verbi Dei, de
quo et beatus Joannes evangelista ait: In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil [(Joan. I, 1)]
. Unde et ipse Dominus
in Evangelio interrogantibus. Tu quis es? Respondit: Ego initium, qui et loquor vobis
[(Joan. VIII, 25)]
.
In hoc ergo principio fecit omnipotens Deus coelum
et terram, mare et omnia, quae in eis sunt.
Inter. Nunc volo, ut omnes distinctiones singulorum
operum supradictorum dierum per ordinem
mihi exponas. Resp. Primo die lux ex nihilo facta
est; 2º firmamentum in medio aquarum; 3º species
maris et terrae cum his, quae terrae radicitus inhaerent;
4º luminaria coeli de lumine, primo die facto;
5º natalia et volatilia de aquis; 6º vero reliqua animalia
de terra; et homo carne quidem de terra, anima
autem de nihilo constat, de quo, cum creandus
esset, Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
.
CAPUT II. DE NATURA HOMINIS.
Inter. Quoniam creator omnium ad imaginem et
similitudinem suam hominem creare dignatus est,
inquiramus diligenter, quomodo aut qualiter ad imaginem
ejus homo creatus esse dicatur? Resp. Faciamus
ut dicis, eo quod necesse est nobis scire, in
quantum ab eo conceditur, qualiter ab ipso creati
sumus, ut ejus misericordiam magis laudare valeamus,
quia, ut ita dicam, si omnia membra nostra in
linguas converti potuissent, nullatenus pro sola creatione,