PL 101, col. 1101

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

qua nos creare dignatus est, dignas ei laudes
referre valuissemus.
Inter. Consentio per omnia, ut dicis, sed peto humiliter,
ut quomodo vel qualiter ab eo creati esse
fateamur, quantum ex te est, mihi indicare non renuas. Resp.
Secundum quod legi, faciam quod petisti.
Tanta dignitas humanae conditionis esse cognoscitur,
ut non solo jubentis sermone, sicut alia
sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis et
opere divinae Majestatis creatus est homo, in quo
ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
, quod ideo ei praestitit conditor,
ut tanto ardentius eum amaret, quanto se mirabilius
ab eo esse conditum intelligeret: et ne hoc
solum ei concessit, quod consilio sanctae Trinitatis

sic eum condidit, sed etiam quod ad imaginem et
similitudinem suam eum creavit, quod nulli alio
[ Leg., alii] ex creaturis donavit.
Inter. Verum est, ut asseris, sed quomodo ad imaginem
suam eum creasset, ut mihi aperias, obsecro. Resp.
Primo quidem ad imaginem suam eum creavit,
quod in nobilitate interioris hominis considerare
debemus, ut sicuti Deus unus semper ubique
totus est, omnia vivificans, movens, et gubernans, sicut
Apostolus confirmat. quod in eo vivimus, movemur, et
sumus [(Act. XVII, 28)]
, sic anima in suo corpore ubique
tota viget, vivificans eum, movens et gubernans.
Inter. Dic mihi, si eadem anima, quam interiorem
hominem esse dixisti, in quibusdam majoribus membris
corporis sui sit major, et in minoribus 420 minor?

Aut etiam si singularem locum in eodem corpore
teneat, an non? Resp. Nec locum ibi singularem
obtinet, nec in majoribus membris major, et in
minoribus minor, sed in minimis tota et in maximis
tota: et haec est imago unitatis omnipotentis Dei,
quam anima habet in se.
Inter. Potest eadem anima aliquam Trinitatis habere
imaginem, an non? Resp. Utique potest. Inter. Quomodo? Resp.
Primo enim sicut Deus est, vivit, et sapit,
ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit.
Inter. Potest in hoc aliam habere rationem? Resp.
Potest. Inter. Quomodo? Resp. Est enim alia trinitas
in ea, qua ad imaginem sui conditoris, perfectae
quidem et summae Trinitatis, quae est in Patre et

Filio et Spiritu sancto, condita, quae licet unius sit
naturae, tres tamen in se dignitates habet.
Inter. Quae sunt hae? Resp. Id est, intellectum, voluntatem
et memoriam. Unde et Dominus in Evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,
et ex tota anima tua, et ex tota mente tua,
id est, ex
toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria.
Inter. Qua ratione haec sibi conveniunt? Resp.
Quia sicut ex Patre generatur Filius, ex Patre Filioque
procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur
voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria.
Et hoc facile intelligi potest, quia sine his
tribus perfecta anima esse non potest; nec horum
trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.