PL 101, col. 1103

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

condidit, mirabiliusque in secundo reformavit. Haec
de imagine et similitudine habeto.
Inter. Expleta ratione imaginis ad similitudinem
interioris hominis, quae cunctis, sicut hucusque retulisti,
praecedit creaturis, qualis ejus natura sit secundum
rationem exterioris hominis, velut quid ipsa
natura dicatur, diligenter expone. Resp. Natura
dicta est ab eo, quod nasci aliquod faciat, gignendi
enim et faciendi potens est. Hanc quidam [ Ms., quaedam]
Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt
et existunt.
Inter. Quid est genus? Resp. Genus est a gignendo
dictum, cui derivativum nomen a terra, ex qua [ Ms.,
ex quo] omnia gignuntur. Inter. Quomodo? Resp. Ge
enim graece terra dicitur. Inter. Vita unde dicitur?
Resp.
Vita dicta est propter vigorem, vel quod vim
teneat nascendi, atque crescendi, unde et arbores
vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt.
Inter. Homo unde est dictus? Resp. Ideo enim
homo est appellatus, quia ex humo est factus; sicut
et in Genesi dicitur: Et creavit Deus hominem de
humo. [Al., limo] terrae [(Gen. II, 7)]
. Abusive autem
ponitur ex utraque substantia totus homo, id est,
ex societate animae et corporis; nam proprie homo
ab humo.
Inter. Homo quomodo vocatur Graece? Resp. Graeci
autem hominem antrophum appellaverunt, eo quod
sursum spectet sublevatus ab humo ad contemplationem
artificis sui, quod Obidius [ Leg., Ovidius] poeta
designat, cum dicit [(I Met. 84)] :
Pronaque conspectant animalia caetera terram,
Os homini sublime dedit, coelumque videre
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
421 Inter. Cur homo aspicere coelum dicitur? Resp.
Ideo enim erectus ad coelum aspicit, ut Deum
quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora, quae
natura prona et ventri obedientia finxit.
Inter. Est homo simplex, an duplex? Resp. Homo
autem duplex est, interior et exterior.
Inter. Quomodo? Resp. Interior homo, anima; et
exterior homo, corpus.
Inter. Anima unde nomen accepit? Resp. A gentilibus
[ Isid., a ventis] enim anima nomen sumpsit,
eo quod ventus sit, unde et ventus Graece anemos dicitur,

quod ore trahentes aerem vivere [ Ms., videre]
videamur: sed apertissime falsum est.
Inter. Qua ratione? Resp. Quia multo prius gignitur
anima, quam concipi [ore] aer possit, quia jam
in genetricis utero vivit, et ideo non est aer anima,
quod putaverunt quidam, quia [ Ms., quae] non potuerunt
incorpoream ejus cogitare naturam.
Inter. Dic mihi, si idem sit spiritus, quod et anima? Resp.
Spiritum idem esse, quod et animam
evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendi
animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi
eam [(Joan. X, 18)]
. De hac quoque ipsa Domini
anima passionis tempore memoratus evangelista

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.