PL 101, col. 1104

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

ita protulit dicens: Et inclinato capite emisit
spiritum [(Joan. XIX, 30)]
. Et idcirco nihil aliud est
spiritum emittere, nisi quod et animam ponere. Inter.
Quare dicta est anima? Resp. Anima est enim dicta
propter quod vivit.
Inter. Quare vocatur spiritus? Resp. Spiritus autem
appellatus est, vel pro spirituali natura, vel pro
eo, quod inspiret in corpore.
Inter. Inter animum et animam quid interest? Resp.
Animus idem est, quod et anima; sed anima
vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi,
etiam sine animo vitam manere, et sine mente durare
animam, unde et amentes. Nam mentem vocari
[volunt] ut sciat, animam vero, ut velit.
Inter. Mens unde vocatur? Resp. Mens autem vocata,

quod eminet in anima, vel quod meminit. Unde
et immemores amentes. Quapropter non anima sed
quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput
ejus vel oculus: unde et homo ipse secundum
mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia
adjuncta sunt animae, ut una res sit; pro efficientiis
enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam
et memoria mens est, unde et immemores amentes.
Inter. Qua ratione? Resp. Cum ergo vivificat corpus,
anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens
est; dum recolit, memoria est; dum rectum judicat,
ratio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquid sentit,
sensus est: nam inde animus sensus dicitur pro
his, quae sentit, unde et sententia nomen accepit.
Inter. Corpus unde dictum est? Resp. Dictum est

enim corpus, eo quod corruptum perit; solubile
enim atque mortale est, et aliquando solvendum.
Inter. Unde dicta est caro? Resp. Caro autem a
creando est appellata. Inter. Quomodo? Resp. Crementum
enim semen est masculi, unde animalium et
hominum corpora concipiuntur; hinc et parentes
creatores vocantur.
Inter. Quibus ex causis constat caro? Resp. Caro
autem ex quatuor elementis compacta est. Inter.
Quibus? Resp. Nam terra in carne est; aer in halitu,
humor in sanguine, ignis in calore vitali; habent
enim in nobis elementa suam quaeque partem,
cujus [ Isid., quibus] quid debetur compage resoluta.
Inter. Inter carnem et corpus quid interest? Resp.
Caro enim et corpus diversa significant. Inter. Quomodo?
Resp.
In carne semper corpus est, non semper
in corpore caro. Inter. Qua ratione? Resp. Nam
caro est, quae vivit, idem et corpus; corpus quod
non vivit, idem non caro [ Isid., idem et caro]. Inter.
Quomodo? Resp. Nam corpus dicitur aut quod post vitam
est mortuum; aut sine vita est conditum. Interdum
et cum vita corpus et non caro, ut herba et lignum.
Inter. Sensus corporis quot sunt? Resp. Quinque. Inter.
Quomodo vocantur? Resp. Visus, auditus,
odoratus, gustus et tactus.
Inter. Qui ex his aperiuntur et clauduntur? qui
vero sunt patentes? Resp. Oculi et os aperiuntur et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.