PL 101, col. 1105
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
clauduntur; aures vero et nares patentes existunt.
Inter. Quare sensus vocantur? Resp. Sensus sunt
dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus
agitat vigore sentiendi, unde et praesentia nuncupantur,
quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae
praesto sunt oculis.
Inter. Quid est visus? Resp. Visus est, qui a philosophis
humor vitreus appellatur. Inter. Visus unde
fit? Resp. Visum autem fieri quidam asseverant aut
extrema aetheria luce, aut interno spiritu lucido per
tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tunicis
in aere exeuntes, et tunc commistione similis
materiae visum dantes.
Inter. Unde dicitur visus? Resp. Visus est dictus,
eo quod vivacior sit caeteris sensibus ac praestantior
sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria
inter caetera mentis officia; vicinior est enim cerebro,
unde omnia manant; ex quo fit, ut ea, quae ad
alios pertinent sensus, videre dicamus: veluti cum
dicimus: Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit,
sic et caetera.
Inter. Auditus quare appellatur? Resp. Auditus est
appellatus eo quod voces hauriat, hoc est, aere verberato
suscipiat sonos.
Inter. Quare dicitur odoratus? Resp. Dicitur enim
odoratus, quasi aeris odoris attactus [ Isid., attractus].
Tacto enim aere sentitur, sic et olfactus, quod odoribus
afficiatur. Inter. Gustus unde appellatur? Resp.
Gustus enim a gutture est dictus.
Inter. Tactus quare vocatur? Resp. Tactus dictus
est, eo quod pertractet et tangat, et per omnia membra
vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus
quidquid caeteris sensibus judicare non possumus.
Inter. Genera tactus quot esse dicuntur? Resp.
Duo. Inter. Quae? Resp. Aut enim extrinsecus venit,
quod feriat; aut intus in ipso corpore oritur, ut sentiatur.
Inter. Habet unusquisque sensus propriam naturam,
an non? Resp. Habet quidem. Inter. Qua ratione? Resp.
Quod enim videndum est, oculis capitur;
quod audiendum, auribus; quam mollia 422
et dura, tactu aestimantur; sapor vero gustu; odor
autem naribus ducitur.
Inter. Quae est prima pars hominis? Resp. Prima
pars corporis caput. Inter. Quare ita vocatur? Resp.
Ideo enim datum est illi hoc nomen, eo quod et sensus
omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo
omnis vigendi causa oriatur; ibi enim omnes sensus
apparent; unde ipsius animae, quae consulit corpori,
quodammodo gerit personam.
Inter. Quid est vertix [ Ita cod.]? Resp. Vertix est
ea pars, qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur,
unde et nuncupatur.
Inter. Quid est calvaria? Resp. Calvaria est dicta
ab ossibus calvis per defectionem, et neutraliter pronuntiatur.
Inter. Quid est occipitium? Resp. Occipitium est
capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel
quod sit capitis retrorsum.