PL 101, col. 1106

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Inter. Unde dicuntur capilli? Resp. Capilli sunt vocati,
quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent,
et cerebrum adversus frigus muniant, atque a sole
defendant.
Inter. Pili quare vocantur? Resp. Dicti sunt autem
pili a pelle, de qua prodeunt; sicut et pilum dicitur
a pila, ubi pigmentum contunditur.
Inter. Caesaries unde appellatur? Resp. Caesaries
a caedendo est vocata, ideoque tantum virorum est. Inter.
Quare virorum et non feminarum? Resp.
Quoniam virum decet tonsum esse, mulierem non
decet.
Inter. Quid sunt comae? Resp. Comae sunt proprie
non caesi capilli, et est sermo Graecus. Inter. Qua
ratione? Resp. Comas enim Graeci Caimos a secando

[ Forte, κόμας, a κόπτω, seco ] nominant; unde et Cyrin
tundere [ Forte, κείρειν, tundere ] dicunt. Inde
et cirri vocantur; quod etiam iidem Graeci mallonem
[Forte, a μαλλός, lana promissa ] vocant. Inter. Crines
unde vocantur? Resp. Crines autem proprie mulierum
sunt, et dicti crines eo quod vittis discernuntur,
unde et discriminalia dicuntur, a quibus divisae
religantur.
Inter. Quid sunt tympora [ Ita cod.; leg., tempora]? Resp.
Tympora sunt quae calvariae dextra laevaque
subjacent.
Inter. Quare ita vocantur? Resp. Ideo sic nuncupantur,
quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora
a quibusdam intervallis mutantur.
Inter. Quare dicta est facies? Resp. Facies ab effigie

est dicta, ubi [ Fort., ibi] est enim tota [ Isid.,
tota facta] figura hominis, et uniuscujusque personae
cognitio.
Inter. Quare dicitur vultus? Resp. Vultus dictus
est, eo quod per eum voluntas animi ostenditur.
Inter. Qua ratione? Resp. Secundum voluntatem
enim in varios motus mutatur, unde et differunt sibi
utraque; nam facies simpliciter accipitur de uniuscujusque
naturali aspectu; vultus autem animorum
qualitatem significat.
Inter. Frons unde nomen accepit? Resp. Frons
enim ab oculorum foraminibus nominata est; haec
imago quaedam animi, mentisque motum specie sua
exprimit, dum vel laeta vel tristis est.
Haec tibi, frater mi, de ratione humanae naturae hac

vice sufficiant [( Hucusque ex Isid. )] .
CAPUT III. DE SPIRITIBUS.
Inter. Ista mihi sufficiunt, sed si placet, revertamur
ad rationem spiritus, de quo paulo superius
jam aliquid protulisti, et investigemus, in quantum
Deo permittente valeamus, quot [ Ms., quod spiritus
idem creator omnium creasset? Resp. Difficilis
res est ad investigandum, sed tamen faciamus, ut
dicis.
Inter. Dic ergo mihi, quot spiritus vitales esse
credantur? Resp. Secundum quod legi, tres spiritus
vitales creavit omnipotens Deus. Inter. Qui sunt hi? Resp.
Unus est, qui carne non tegitur; alius qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.