PL 101, col. 1108
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
hominem tumentem spiritu; aut sicut dicitur, spiritus
superbiae, spiritus vanae gloriae.
Inter. Quomodo ad submissionem? Resp. Ad submissionem
quoque, sicut in bonam partem: In spiritu
humilitatis, et, beati pauperes spiritu [(Matth. V, 3)]
.
Et Apostolus de sermone Dei dicit, quod sit pertingens
usque ad divisionem animae, ac spiritus [(Heb.
IV, 12)]
. Juxta quem talem modum dicitur et divina
animadversio spiritus, sicut scriptum est: En proferam
vobis spiritum meum, et ostendam verba mea [(Prov. I, 23)]
.
Et iterum, iniqui dicuntur flante Deo
periisse, et spiritu irae ejus esse consumpti, quod
utique non proprie dicitur de Deo, sed metaphorice
ab humanis motibus translatum est ad Deum.
Inter. Inveniuntur alii spiritus, an non? Resp.
Scriptum est etiam de sole: Gyrans gyrando vadit
spiritus. Vel sicut alia habet translatio: Lustrans
universa per circuitum pergit spiritus [(Eccle. I, 6)]
.
Sed de his superioribus modis patet veritas, quae dicuntur
spiritus; de hoc quoque, quod sol spiritus
dicitur, non declarat, quare dicatur, teste beato Augustino,
qui ait: Dicant qui possunt, et reliqua.
Inter. His ita expletis, supplico charitatem tuam,
ut mihi veraciter aperias, si in sanctis Scripturis
plures spiritus sim ausus investigare? Resp. Utique. Inter.
Qua ratione? Resp. Summus namque conditor
et vivificator Spiritus omnipotens Deus propter spiritalem
et incorpoream naturam spiritus dicitur, sicut
Veritas in Evangelio ait: Spiritus est Deus, et eos,
qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare
[(Joan. IV, 24)] .
Dicuntur enim dona gratiarum spiritus,
sicut evangelista testatur cum verbis Domini,
qui ait: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae;
subjungit: Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi
erant credentes in eum [(Joan. VII, 38)]
. Hoc
modo Spiritus sanctus mentium habitator esse dicitur,
sicut Apostolus ait: Corpora vestra templum sunt
Spiritus sancti. Et post pauca: Glorificate et portate
Deum in corpore vestro [(I Cor. VI, 19, 20)]
. Et alibi: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum, qui datus est nobis
[(Rom. V, 5)]
. Haec
de spiritibus habeto.
CAPUT IV. DE DECEM DEI NOMINIBUS.
Inter. Prolata ratione spirituum, nunc volo ut dicas
mihi, quibus nominibus in Scripturis sacris . . . . .
[ Suppl., Deus appellatur]. Resp. Decem nomina Deus
habere legitur. Inter. Quae sunt haec? Resp. Primum
apud Hebreos nomen Dei El dicitur; secundum Eloi;
tertium Eloe; quartum Sabaoth; quintum Elion; sextum Eiei;
septimum Adonai, octavum Ja; nonum tetragrammaton,
quod est Jode Jode; decimum vero Sadai.
Inter. Nunc rogo ut horum omnium rationem atque
interpretationem, de quibus dixisti, quare vocentur,
mihi exponas. Resp. Secundum quod legi, faciam