PL 101, col. 1109

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

quod petisti. Primum apud Hebreos Dei nomen, sicut
dixi, El dicitur, quod alii Deum, alii aethimologiam
ejus exprimentes Chyros [Forte, ἰσχυρός], id est, fortem
interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate
opprimitur, sed fortis est, et sufficiens ad omnia perpetranda.
Secundum nomen, Eloi, tertium Eloe,
quod utrumque in Latinum Deus dicitur; est autem
nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum;
nam Deus Graece Theos dicitur, id est, timor, unde
tractum est nomen Deus, quod eum colentibus sit
timor; Deus autem proprie nomen est Trinitatis,
pertinens ad Patrem, et Filium et Spiritum sanctum;
ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae infra Deum
sunt posita, vocabula referuntur. Quartum nomen
Dei dicitur Sabaoth, quod vertitur in Latinum exercituum,

sive virtutum, de quo in psalmo ab angelis
dicitur: Quis est iste rex gloriae, Dominus virtutum [(Psal. XXIII, 8)]
.
Sunt enim in hujusmodi ordinatione
virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus,
et potestates, cunctique coelestis militiae ordines,
quorum tamen et ille Dominus est; omnes enim sub
ipso sunt, ejusque dominatui subjacent. Quintum Elion,
quod interpretatur in Latinum excelsus, qui
supra coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus
Dominus, super coelos gloria ejus [(Psal. CXII, 4)]
. Excelsus
autem dictus pro valde celsus, ex enim pro valde
ponitur, quasi eximius, quasi valde eminens.
Sextum Eiei, id est, qui est: Deus enim solus, qui
aeternus, est, et ob hoc qui exordium non habet
essentiae nomen vere tenet: hoc enim nomen ad sanctum

Moysen per angelum est delatum: quaerenti
enim, quod esset nomen ejus, qui eum pergere praecipiebat
ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel, qui est, misit me
ad vos
[(Exod. III, 14)]
, tanquam in ejus comparatione,
qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia
facta sunt, quasi non sint. Quod enim dicitur, fuit,
non est; et quod dicitur, erit, nondum est;
Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse
non novit; solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto
veraciter est, cujus essentiae comparatum esse
nostrum, non esse est. Unde et in colloquio dicimus: vivit
Deus, quia essentia vita vivit, quam mors non
habet. Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus,
quod dominetur creaturae cunctae, vel
424
quod creatura omnis dominatui ejus deserviat;
Dominus ergo, et Deus; vel quod dominetur omnibus,
vel quod timeatur a cunctis. Octavum, Ja, quod in
Deo tantum ponitur, quod etiam in Alleluia in novissima
syllaba sonat. Nonum tetragrammaton, hoc est,
quatuor litterarum, quod proprie apud Hebreos in
Deo ponitur, Jode, id est, duabus Ja, quae duplicata
ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt;
dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest,
sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus
potest, et ideo, quia de eo nihil digne dici potest,
ineffabilis est. Decimum vero Sadai, id est, omnipotens.
Vocatur autem omnipotens, eo quod omnia potest;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.