PL 101, col. 1111
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
sive non amittendo quod habet, seu quia non
aliud est ipse, et aliud quod in ipso est; sicut in homine,
cujus aliud est esse, et aliud sapere, nam et esse
potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam,
habet et sapientiam, sed quae habet, hoc et est,
et omnia unus est, ac proinde simplex est, quia non
in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod
in ipso est, essentialiter est, excepto quod relative ad
quamcunque personam est. Summum bonum, quia
incommutabilis est; creatura vero bonum, sed non
summum est, quia mutabilis est; et dum sit quidem
bonum, non tamen esse potest et summum.
Inter. Quare dicitur incorporeus? Resp. Ideo incorporeus,
vel incorporalis Deus dicitur, ut spiritus
credatur, vel intelligatur, et non corpus. Nam dum
dicitur spiritus, ejus significatur substantia.
Inter. Quare immensus appellatur? Resp. Quia ille
cuncta concludit, et a nemine concluditur, sed omnia
intra ejus potentiam coartantur.
Inter. Quare dicitur perfectus? Resp. Quia nihil
possit ei adjici. Attamen de consummatione alicujus
facti perfectio dicitur. Inter. Deus autem, qui non
est factus, quomodo potest esse perfectus? Resp.
Hoc vocabulum ex usu nostro sumpsit humana inopia,
sicut et reliqua [verba, quatenus id, quod ineffabile
est, utcunque dici possit [( Ex Isid. )] ].
Inter. Quare idem vocatur creator? Resp. Dictus
est enim creator pro totius mundi rebus ab ipso creatis;
nihil enim est, quod non originem a Deo traxerit.
Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil
aliud esse potest, quod tantumdem capiat potestatis.
Haec igitur, quae de Deo hucusque dicta sunt, ad
totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam
substantiam, sive in Patre, sive in Filio ejus unigenito
in forma Dei, sive in Spiritu sancto, quia unus
Spiritus est Dei Patris et Filii ejus unigeniti
Inter. Nunc voluissem scire, si amplius de nominibus
Dei ausus essem investigare? Resp. Es utique. Inter.
Qua ratione? Resp. Sunt etiam quaedam vocabula
ex usu nostro ad Deum sumpta de membris nostris,
sive de inferioribus. Et quia in propria natura invisibilis
et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum
in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis
nostrae facilius seipsum insinuet.
Inter. Ut hoc intelligere possim, obsecro, ut mihi
indicare non renuas? Resp. Quia omnia videt recte,
dicitur oculus; propter quod omnia audit recte, dicitur
auris; pro eo, quod avertitur, 425 ambulat; pro eo,
quod exspectat, stat; sic et in caeteris horum similibus
ab humanis motibus [ Isid., mentibus] trahitur similitudo
ad Deum, sicut est obliviscens et memorans;
hinc est, quod et Propheta dicit: Juravit Dominus
exercituum per animam suam [(Jer. LI, 14)]
.
Inter. Quomodo per animam jurasse dicitur, cum
Deus animam non habet? Resp. Hoc nostro narrat
effectu; sicut et facies Dei in Scripturis sanctis
non caro, sed divina cognitio intelligitur, eadem ratione,
quia per faciem conspectam quisque cognoscitur.
Hoc enim in oratione Deo dicitur: Ostende