PL 101, col. 1112

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

nobis faciem tuam; ac si dicatur: Da nobis cognitionem
tuam. Sic et vestigia Dei dicuntur, quia nunc
Deus per speculum cognoscitur; ad perfectum vero
omnipotens reperietur, dum in futuro facie ad faciem
quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem
contemplentur, cujus nunc vestigia comprehendere
conantur, hoc est, quem videre per speculum
dicuntur. Nam et situs et habitus, et locus et
tempus non in Deo proprie, sed per similitudinem
translata dicuntur; quippe sedere super Cherubin
dicitur, quod est ad situm; et: Abyssum tanquam
vestimentum amictus [(Psal. CIII, 6)]
, quod est ad habitum;
et: Anni tui non deficient [(Psal. CI, 28)]
, quod
ad tempus pertinet; et: Si ascendero in coelum, tu
illic es [(Psal. CXXXVIII, 8)]
, quod ad locum manet;

et in Propheta, plaustri portantis fenum species ad
Deum dicitur: et haec omnia per figuram dicitur,
quia nihil est horum ad proprietatem substantiae
ejus. Haec tibi de Dei nominibus hucusque sufficiant.
CAPUT V. DE SEX AETATIBUS MUNDI, MAJORIS VIDELICET ET MINORIS.
Inter. Haec mihi sufficiunt, sed quoniam a senario
numero haec disputatio nostra coepit initium, inquiramus
ex parte rationem sex aetatum mundi; et
quae earum ratio sit, et quot generationes, vel quot
anni in unaquaque earum contineantur, ut breviter
mihi exponas obsecro. Resp. De generationibus earum,
prout donante Domino possim, solvam; de

annis vero, sicut nosti, diversi diversa sentiunt, attamen
juxta quod ex ipsis invenire valui, tuae fraternitati
respondebo. Prima aetas fuit, nisi fallor, ab
Adam usque ad Noe, continens generationes X,
annos secundum Hebraeos [I] DC LVI. Secundum LXX
interpretes [II] CC XLII. Secunda a Noe usque ad Abraham,
continens similiter generationes X, annos juxta
Hebreos CCXLII, juxta LXX vero CCLXXII. Tertia
ab Abraham usque ad David generationes XIV, anni
secundum Hebreos DCCCCXLII. Quarta a David usque
ad transmigrationem Babyloniae generationes XIV,
anni juxta Hebreos CCCCLXXIV. Quinta denique usque
ad adventum Domini nostri Jesu Christi secundum
carnem generationes XIV, anni vero juxta Hebreos
DLXXXVIIII. Sexta siquidem, quae nunc agitur nulla

generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas
decrepita ipsa totius saeculi morte finienda. Ecce
habes in paucis, quae de aetatibus mundi majoris
quaesisti.
Inter. Ista recipio, si tamen dicere voluisses, quot
sint aetates mundi minoris? Resp. Totidem sunt, ut
reor, quot et majoris.
Inter. Et si totidem sunt, quomodo nominantur;
vel quae est earum ratio, aut quot annis continentur? Resp.
Prima earum infantia est pueri nascentis ad
lucem, septem continens annos; nam infans dicitur
homo primae aetatis, eo quod adhuc fari, id est, loqui
nescit. Secunda pueritia est, pura et necdum ad
generandum apta, tendens usque ad XIV annos. Tertia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.