PL 101, col. 1113

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque
ad XXVII annos. Quarta juventus firmissima aetatum
omnium, finiens in quinquagesimo anno. Quinta
aetas senior est gravitas, quae est declinatio a juventute
ad senectutem, nondum tamen senectus, sed
jam nondum juventus; haec enim aetas a quinquagesimo
anno incipiens, in septuagesimo terminatur.
Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore
finitur, sed post quinque illas aetates quantumcunque
vitae est, senectuti deputabitur.
Inter. Quid nobis sentiendum est de hoc, quod legitur
in psalmo: Et usque in senectam et senium [(Psal. LXX, 18)]
?
Resp. Senium enim pars est ultima
senectutis dicta, quod sit terminus sextae aetatis.
Haec de aetatibus habeto.
CAPUT VI. DE RATIONE TEMPORUM.

Domine, quoniam omnes aetates et omnia saecula,
sicut optime nostis, per diversa spatia temporum
transeunt atque discurrunt, si placet, volumus, auxiliante
Domino de eisdem temporibus, prout intelligimus
in praesentia vestra aliquid habere disputationis.
Inter. Dic, frater charissime, horum temporum
ratio sub quot capitulis continetur, in quantum nunc
ad nostram pertinet disputationem? Resp. Nisi fallor
sub X capitulis consistere cernitur. Inter. Quae
sunt haec? Resp. Primum capitulum est de Chronicae
vocabulo, secundum de momentis et horis, tertium

de diebus, quartum de nocte, quintum de hebdomadis,
sextum de mensibus, septimum de solstitiis
et aequinoctiis, octavum de temporibus anni, nonum
de annis, decimum de olympiadibus et lustris
et jubeleis.
Inter. Ecce protulisti numerum et nomina capitulorum,
nunc peto ut mihi aperire non renuas, qua
lingua Chronica appellatur? Resp. Certe, frater,
quia humiliter petisti ea quae scire cupis, ego autem
quod intelligo amabiliter tibi indicare cupio. Chronica
Graece dicitur, quae latine temporum series appellatur.
426 Inter. Quis eam composuit? Resp. Eusebius
enim Caesariensis episcopus apud Graecos illam
edidit, sed Hieronymus Pater in Latinam linguam

illam convertit. Chronos [ χρόνος] enim Graece, Latine
tempus interpretatur.
Inter. Tempora in quot partes dividuntur? Resp.
In sex. Inter. In quibus? Resp. In momentis, horis,
diebus, mensibus, annis et lustribus.
Inter. Quid est momentum? Resp. Momentum est
minimum atque angustissimum tempus a motu siderum
dictum; est enim extremitas horae in brevibus
intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit.
Inter. Hora qua lingua dicitur? Resp. Hora Graecum
nomen est, et tamen Latinum sonat. Inter.
Quid est hora? Resp. Finis est temporis, sicut et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.