PL 101, col. 1114

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

hora [ Ita cod.; leg. ora] sunt finis maris. fluviorum
et vestimentorum.
Inter. Quid est dies? Resp. Dies est praesentia solis,
sive sol supra terras, sicut nox sol sub terris. Inter.
Quomodo? Resp. Ut enim dies aut nox sit,
causa est, ut supra terram sol sit, aut sub terris. Inter.
Dies quot horas habet? Resp. Dies legitimus
XXIV horarum est, usque dum dies et nox spatio sui
cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem
coeli volubilitate concludit; nam abusive dies unus
est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. Inter.
Diei spatia quot sunt? Resp. Duo. Inter. Quae? Resp.
Interdianum, et nocturnum, et est dies quidem
horarum XXIV, spatium autem horarum XII. Inter.
Unde dicitur dies? Resp. Vocatus est autem

dies a parte meliore, unde et in usu est, ut sine commemoratione
noctis numerum dicamus dierum, sicut
et in lege divina scriptum est: Factum est vespere
et mane dies unus. Inter. Dic mihi, quibus horis
secundum consuetudinem uniuscujusque gentis rationem
inchoat dies? Resp. Secundum Aegyptios
incipit ab occasu solis; secundum Persas ab ortu
solis; secundum Athenienses a VI hora diei; secundum
Romanos vero a media nocte, unde et tunc gallicinium
est, quorum vox diei ostendit praeconium,
quando et mesonictios afflatus sit. Inter. Unde
dicti sunt dies? Resp. Dies a diis sunt dicti, quorum
nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Inter.
Qua ratione? Resp. Primum enim diem
a sole appellaverunt, qui princeps est omnium siderum,

sicut et idem dies caput est cunctorum dierum.
Secundum a luna, quae soli et splendore et magnitudine
proxima est, et ex eo mutuat [ Ms., mutat]
lumen. Tertium ab stella Martis, quae vesper
vocatur. Quartum a stella Mercurii, quam quidam
candidum circulum dicunt. Quintum ab stella Jovis,
quam Foetonem [Isid., Phaetontem ] aiunt. Sextum a
Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter
omnia sidera plus lucis habet. Septimum vero a
stella Saturni, quae sexto coelo locata XX [ Isid., XXX]
annis fertur explere cursum suum.
Inter. Quare ab his VII stellis dies nominati sunt? Resp.
Ideo enim ex his VII steliis nomina dierum
gentiles dederunt, quia per easdem aliquid sibi effici
existimarunt, dicentes, habere a sole spiritum, a luna

corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere
voluptatem, a Marte sanguinem, a Jove temperantiam,
a Saturno humorem; talis quippe exstitit gentilium
stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.
Inter. Quomodo vocatur dies apud Hebreos? Resp.
Apud Hebreos autem dies prima una sabbati
dicitur, qui apud nos dies Dominicus est. Inter.
Secunda sabbati quare appellatur? Resp. Secunda
sabbati secunda feria, quem saeculares diem lunae
vocant. Inter. Quid tertia? Resp. Tertia sabbati tertia
feria, quem diem illi Martis vocant. Inter. Quid
est quarta? Resp. Quarta sabbati quarta feria est,
qui Mercurii dies est a paganis. Inter. Quid est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.