PL 101, col. 1115

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

quinta? Resp. Quinta sabbati quinta feria est, id est,
quinta a die Dominico, qui apud gentiles Jovis vocatur. Inter.
Quid est sexta? Resp. Sexta sabbati
sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris
vocatur. Inter. Sabbatum quid est? Resp. Sabbatum
aut septimus a Dominico die est, quem gentiles
Saturno dicaverunt, et Saturnum [ Isid., Saturni]
nominaverunt.
Inter. Sabbatum quid interpretatur? Resp. Sabbatum
autem ex Hebreo in Latinum requies interpretatur,
eo quod in eo Deus requievisset ab omnibus
operibus suis. Melius autem in vocabulis dierum
de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit;
tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut
illud exeat ex ore, quod improbat in corde, intelligat

illos omnes, de quorum nominibus appellati
sunt hi dies, homines fuisse; et pro beneficiis [ Isid.,
et propter beneficia] quaedam mortalia, quia plurimum
potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati
sunt eis ab amatoribus suis divini honores, et in
diebus et sideribus. Sed primum a nominibus hominum
sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt
appellati
Inter. Unde dicuntur feriae? Resp. Feriae autem
a fando sunt nuncupatae, quod sit in eis nobis tempus
dictionis, id est, in divino vel humano officio
fari. Sed ex his festis diebus hominum causa institutos
feriatos divinorum sacrorum [ Isid., Sed ex
iis festi dies instituti sunt hominum causa: feriati,
causa divinorum sacrorum].
Inter. Partes diei quot sunt? Resp. Tres. Inter.
Quae sunt hae? Resp. Mane, meridies, et suprema. Inter.
Quomodo mane? Resp. Mane lux matura et
plena, nec jam crepusculum. Inter. Quare dicitur
mane? Resp. Mane autem a manu est dictum. Inter.
Qua ratione? Resp. Manum enim antiqui bonum dicebant;
quid enim melius luce? Alii mane existimant
vocari ab animabus, quarum [ Isid., a manibus,
id est, diis, quorum, etc.] conversatio a luna ad
terram est. Alii putant ab aere, quia manus, id est,
clarus atque perspicuus
Inter. Meridies quare vocatur? Resp. Meridies
dicta quasi medidies, hoc est, mediusdies, vel quia
tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur, in

toto enim die nihil clarius meridie, quando sol in
medio coelo rutilat, et omnem orbem pari claritate
illustrat.
Inter. Quid est suprema? Resp. Suprema est postrema
pars diei, quando sol cursum suum in 427
occasum vertit; et dicta suprema, quod superest ad
partem ultimam diei.
Inter. Serum quare dicitur? Resp. Serum vocatum
est a clausis seris, quando jam nox venit, ut unusquisque
somno tutior fit.
Inter. Cur dicitur hodie? Resp. Hodie, quasi hoc
die: sic et quottidie, non cotidie, ut sit quot diebus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.