PL 101, col. 1116

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

alicubi aliter legitur, non a quota die, sed a continenti
die cotidie dicitur.
Inter. Cras quare appellatur? Resp. Cras, quod
est postea. Hesternum est pridie, et dictum hesternum
ab eo, quod jam dies ipse sit a nobis extraneus,
et praetereundo alienus.
Inter. Unde dicitur pridie? Resp. Pridie autem
dictum quasi priori die. Perendie, id est, per ante
diem, vel in antecessum, id est, prius.
Inter. Unde dicta est nox? Resp. Nox a nocendo
est dicta, eo quod oculis noceat; quae idcirco lunae et
siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolarentur
omnes nocte operantes, et ut quibusdam
animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad
sufficientiam temperaretur.
Inter. Alternatio diei et noctis cur facta est? Resp.
Noctis autem et diei alternatio propter vicissitudinem
dormiendi vigilandique effecta est, et ut operis
diurni laborem noctis requies temperet.
Inter. Quare facta est nox? Resp. Aut quia longo
itinere lassatur sol, et cum ad ultimum coeli spatium
pervenit, elanguescit, ac tabefactus efflat suos ignes:
aut quia eadem vi sub terras cogitur, qua super terras
pertulit [ Forte, protulit] lumen; et sic umbra
terrae noctem facit. Unde et Virgilius [(Aen. II, 250)] :
Ruit Oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque.
Inter. Partes noctis quot sunt? Resp. Septem. Inter.
Quae? Resp. Vesper, crepusculum, conticinium,
intempestum, gallicinium, matutinum, et diluculum.
Inter.
Quid est vesper? Resp. Vesperum ab stella occidentali
vocatum, quae solem occiduum sequitur, et
tenebras sequentes praecedit, de qua Virgilius [(Aen.
I, 378)] :
Ante diem clauso componit Vesper Olympo.
Inter. Unde sunt tenebrae dictae? Resp. Quod teneant
umbras. Inter. Quid est crepusculum? Resp.
Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium
dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras.
Inter. Quid est conticinium? Resp. Conticinium
est, quando omnes silent, conticescere enim silere
est.
Inter. Quid est intempestum? Resp. Intempestum
est medium et inactuosum, quod est tempus [ Isid.,

inactuosum noctis tempus], quando agi nihil potest,
et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non
intelligitur, nisi per actus humanos. Nam medium
noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa [ Isid.,
intempesta, inactuosa], quasi sine tempore, hoc est,
sine actu, per quem dinoscitur tempus. Unde est: Intempestive venisti.
Ergo tempesta dicitur, quia caret
tempora, id est, actuum [ Isid. leg.: Ergo intempesta
vocatur, quia caret tempore, id est, actu].
Inter. Quid est gallicinium? Resp. Gallicinium
propter gallos, lucis praenuntiatio [ Isid., lucis praenuntios]
dictum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.