PL 101, col. 1117
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
Inter. Quid est matutinum? Resp. Matutinum est
inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum, et
dictum matutinum, quod hoc tempus inchoante mane
sit.
Inter. Quid est diluculum? Resp. Diluculum quasi
incipiens parva diei lux. Haec et aurora, quae solem
praecedit. Est autem aurora diei clarescentis
exordium, et primus splendor aeris, qui Graece Eos
[ ἠώς] dicitur. Nam nos per derivationem auroram
vocamus, quasi Eoruram [Isid., Eororam ]. Unde est
illud:
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous.
Inter. Quare dicitur ebdomada? Resp. Ebdomada
dicta a numero septem dierum, quorum repetitione
et menses et anni et saeculum peraguntur. Inter.
Qua ratione? Resp. Epta [ ἑπτά] enim Graeci septem
dicunt; hanc nos septimanam vocamus, quasi septem
luces. Nam mane lux est.
Inter. Unde appellatur dies octavus? Resp. Octavus
autem dies, id est, primus ad quem reditur, et a
quo rursus ebdomadis series oritur.
Inter. Mensis unde vocatus? Resp. Mensis nomen
est Graecum de lunae nomine tractum. Inter. Quomodo? Resp.
Luna enim mene [ μήνη] Graeco sermone
vocatur. Unde et apud Hebreos menses legitimi non
ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur,
quod est de nova ad novam. Aegyptii autem primi
propter lunae velociorem cursum, et ne error computationis
ejus velocitati [ Isid., velocitate] accideret,
ex solis cursu diem mensis adinvenerunt, quo tardior
solis motus facilius poterat comprehendi.
Inter. Januarius quare vocatur? Resp. Januarius
mensis a Jano est dictus, qui fuit a gentilibus ei consecratus:
vel quia limes et janua sit anni. Unde et
bifrons idem Janus pingitur, ut introitus anni et exitus
demonstretur.
Inter. Februarius unde appellatur? Resp. Februarius
nuncupatur a Februa [Februo], id est, Plutone,
cui eo mense sacrificabatur. Nam Januarium diis superis;
Februarium diis Manibus Romani consecraverunt.
Ergo Februarius a Februa, id est, Plutone, non
a febre, quod est aegritudo, nominatur.
Inter. Martius unde appellatur? Resp. Martius appellatus
est propter Martem Romanae gentis auctorem:
vel quod eo tempore cuncta animantia agantur
ad marem, et ad concumbendi voluptatem.
Inter. Quomodo aliter vocatur? Resp. Appellatur
autem idem et Mensis novorum, quia anni initium
mensis est Martius; idem et November ab indiciis
scilicet germinum, quia in eo viridantibus fructibus
novis, transactorum probatur occasus.
Inter. Aprelis [ Ita cod. ] unde dicitur? Resp. Aprelis
enim pro venere dicitur, quasi afrondis [Isid., Aphrodis]. Inter.
Quomodo? Resp. Graece enim Afrondis
[Isid., Ἀφροδίτη] Venus dicitur: vel quia in hoc
mense omnia aperiuntur in florem, quasi aperilis.
Inter. Maius unde vocatur? Resp. Maius dictus a
Maia matre Mercurii: vel a majoribus natu, qui erant