PL 101, col. 1118
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
principes reipublicae. Nam hunc mensem majoribus;
sequentem vero minoribus Romani consecraverunt, 428
unde et Junius dicitur. Antea enim populus in
centurias seniorum et juniorum divisus erat.
Inter. Julius et Augustus unde sunt dicti? Resp.
Julius vero et Augustus de honoribus hominum Julii
et Augusti Caesarum nuncupati sunt. Inter. Quomodo
vocabantur prius? Resp. Prius enim Quintilis et
Sextilis vocabantur. Inter. Qua ratione? Resp. Quintilis,
quia quintus erat a Martio, quem principem anni
testantur esse Romani; sextilis vero similiter,
quod sit sextus.
Inter. September unde nomen accepit? Resp.
September enim nomen habet a numero et imbre;
quia septimus est a Martio, et imbres habet; sic et
October, November, atque December ex numero et
imbribus acceperunt vocabula, quem numerum decurrentem
December finit, pro eo quod denarius
numerus praecedentes numeros claudit.
Inter. Kalendae, Nonae et Idus quare vocantur? Resp.
Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos
dies Romani instituerunt, vel propter officia magistratuum. Inter.
Qua ratione? Resp. In his enim diebus
conveniebant in urbibus. Inter. Cur specialiter
nominatae sunt? Resp. Quidam autem Kalendas a colendo
appellari existimant. Apud veteres enim omnium
mensium principia colebantur: sic et apud Hebreos.
Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum
putant, quod hi dies apud veteres epularum
essent. Nonae a nondinis vocatae. Nondinae autem
sunt publicae conventiones seu mercimonia.
Inter. Solestitium quare dicitur? Resp. Solestitium
dictum quasi solis statio, quod tunc sole stante
crescant dies vel noctes.
Inter. Quare dicitur aequinoctium? Resp. Aequinoctium
appellatum est, quod tunc dies et nox horarum
spatio aequali consistunt.
Inter. Solestitia quot sunt? Resp. Duo. Inter. Quae? Resp.
Unum aestivum octavo Kalendarum Juliarum,
de quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos.
Aliud hiemale octavo Kal. Jan. quo tempore
sol altiores incipit circulos petere. Unde et hiemalis
solestitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur.
Inter. Aequinoctia quot sunt? Resp. Duo. Inter.
Quae? Resp. Unum vernale, et aliud autumnale, quae
Graeci Isimrias [ ἰσημερίας] vocant. Inter. Haec aequinoctia
quo tempore fiunt? Resp. Unum est die octavo
Kal. Aprilium. Alterum vero octavo Kal. Octobrium,
quia annus olim in duas tantum partes dividebatur,
hoc est, in aestivum et in hiemale; solestitium
in duo emispheria.
Inter. Anni tempora quot sunt? Resp. Quatuor. Inter.
Quae? Resp. Primum est ver, secundum aestas,
tertium autumnus, et quartum hiems. Inter. Unde
dicuntur tempora? Resp. Dicta sunt autem tempora
a communionis temperamento, quod invicem se humore,
siccitate, calore, et frigore temperent. Inter.
Quomodo aliter vocantur? Resp. Dicuntur enim curricula,