PL 101, col. 1121

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

principaliter contineatur, brevi sermone ut
mihi aperias, obsecro. Resp. Prout Domino donante
valeo, faciam.
Inter. Dic ergo mihi, quid contineatur in Genesi? Resp.
Continetur enim in eo fabrica mundi, conditio
hominis, cataclismus, divisio terrae, confusio
linguarum, et gesta omnium Patriarcharum usque
ad ingressionem Israel in Aegyptum.
Inter. Quid in Exodo? Resp. Hebreorum servitus,
plaga Aegypti, egressus populi, protectio nubis,
transitus maris Rubri, mersus Pharaonis, gloria decantationis
[ Isid., gloriae decantatio], congressus
eremi, cibus mannae, fluenta in dulcedinem versa,
pugna Amalech, mandata decalogi, archa testamenti,
et dedicatio tabernaculi et oblationis.
Inter. Quid in Levitico? Resp. Lex sacrificiorum
et hostiarum diversitas, indumenta pontificum,
ministeria levitarum, ciborum discretio, diversitas
populorum, purgationesque hostiarum [ Isid., purgationisque
vel hostiae].
Inter. Quid in Numero? Resp. Egressio tribuum
ex Aegypto, et XL duarum per eremum mansionum
sacramenta.
Inter. Quid in Deuteronomio? Resp. Recapitulatio
legis, et omnia, quae inter Faran, et Obeth, et Laban,
et Asaroth usque ad Cadesbarnae fuerunt a Moyse
populo data [ Isid., mandata] atque promissa, maledictiones
peccatorum et promissiones beatitudinis;
ibi canit canticum Moyses, ibi dat benedictionem
filiis Israel, ibi, terra repromissionis conspecta, moritur

et sepelitur.
Inter. Quid in Jesu Nave? Resp. Transitus Jordanis
filiorum Israel et circumcisio secunda, subversio
Chananeorum, et divisio terrae eorum, nec
non et haereditas sorte suscepta.
Inter. Quid in libro Judicum? Resp. Peccata et
servitus Israel, exclamationes populi, et miserationes
Dei ad eum.
Inter. Quid in Ruth? Resp. Historia Moabitidis,
de cujus stirpe descendit David.
Inter. Quid in Regum? Resp. Transitus archae
dominicae a Judaeis ad gentes, sacerdotium Heli, et
in David imperium regis Saulis, gesta regum Judae
et Israelitarum, gentium transmigratio quoque ab

errore idololatriae Israel in Assiriis, et adventus Nabugodonosor
in Hierusalem, sive etiam captivitas
principum ac populi, et subversio urbis vel
templi.
Inter. Quid in Paralipomenon? Resp. Ordo generationum
et temporum, et sanctarum Scripturarum
eruditio, nec non et quidquid in historia Veteris
Testamenti omissa sunt, aut fortasse non plene digesta,
in isto summatim ac breviter explicata sunt.
Inter. Quid in Job? Resp. Ejusdem sancti viri
damna, funera, vel flagella, et contumeliosa consolantium
dicta: lamenta quoque ejus, in quibus
totius mundi deplorat miseriam, consolatio etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.