PL 101, col. 1122

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Dei ad eum per turbinem, et duplex ejus in fine remuneratio.
Inter. Quid in libro Psalmorum? Resp. Continentur
enim in eo allegorice ac typice sacramenta
signata, sed specialiter nativitas, passio et resurrectio
Christi.
Inter. Quid in libris Salomonis? Resp. In Proverbiis
enim moralia docens per communem quemdam
loquendi usum altiorem intelligentiam edidit,
et conservationem mandatorum, vel doctrinae coelestis
institutionem brevibus sententiis coaptavit. In
Ecclesiaste vero rerum naturam discutiens et cuncta
in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerumque
omnium fragilitate perspecta renuntiare mundo
admonuit. In Canticis Canticorum ea, quae sunt

coelestia vel divina sub specie sponsi et sponsae, 430
Christi Ecclesiaeque unitatem declarat atque
animam ad amorem coelestium excitans ad perveniendum
ad consortium Dei provocat.
Inter. Quid in Prophetis? Resp. Quanquam multa
obscura in eis legantur, quaedam ex eis tibi proferre
non denegabo. Inter. Dic ergo, quid in Esaia
debeo intelligere? Resp. Occultationem alarum
duorum Seraphin sedentium in throno Dei et post
visionem Judae et Hierusalem adversus caeteras
gentes, quae in circuitu ejus sunt, [prophetiae convertit
sermonem, et] secundum qualitatem locorum
et diversitatem vitae mala, quae eis ventura essent,
denuntiat, et post captivitatem Hierusalem ruinam
Babyloniae comminatur. Deinde necem Philistiim,

vastationem Moab, exterminium Damasci, Aegypti
commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem
quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium
vallis Sion, subversionem etiam Tyri.
Inter. Quid in Hieremia? Resp. Locutio simplex,
intellectus facilis, imitatio corporis, et in passionibus
suis imago exprimitur Redemptoris, destructio
regni diaboli, et aedificatio imperii justitiae vel
fidei.
Inter. Quid in Ezechiel? Resp. Describuntur enim
in eo mysteria totius Ecclesiae, quae ex latere Christi
formata est.
Inter. Quid in Danihele? Resp. Legitur in eo non
solum ventura praedicatio, sed etiam definitio temporis
incarnationis vel passionis ex ordine regum:

vel numerum annorum, nec non et regnum Antichristi,
sive de die judicii vel regno sanctorum, et
in fine ejus prophetiae Susannae [ Suppl., historia].
Inter. Quid in Oseae? Resp. Legitur historialiter
ultima credulitas Judaeorum in Christo, et totius Dominicae
resurrectionis dies.
Inter. Quid in Johel? Resp. Ille tantum ad Judam
et Hierusalem vaticinium ferens et [post] voluptuosa
convivia ad luctum provocat Hierusalem,
excidiumque ejus pronuntiat et vocationem gentium.
Inter. Quid in Amos? Resp. Quatuor enim scelera
gentium sub totius mundi figura describens et
adventum Christi omnibus annuntians.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.