PL 101, col. 1123
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
Inter. Quid in Abdia? Resp. Increpatio mystica
superbiae Edom, prioris videlicet populi audaciam,
quod Christum occiderit; et futuram salutem Domini.
Inter. Quid in Jona? Resp. Figuram gerens passionis
mortisque vel resurrectionis Christi, in naufragio
videlicet suo et projectione de navi in mare:
nec non et de absorbitione ceti trium dierum ac noctium,
vel quod in Ninive poenitentiam mundo praedixerit.
Inter. Quid in Michea? Resp. Comminatur Samariae
iram Domini ob causam simulacrorum:
interitumque venturum populo Israhelitico denuntiat,
et locum, in quo nasceretur Christus, demonstrat.
Inter. Quid in Naum? Resp. Pronuntiat simulacra
gentium exterminanda, nec non et urbem sanguinum
Hierusalem: post cujus interitum pedes annuntians
pacem, id est, Salvatoris adventum Christi
proclamat.
Inter. Quid in Abacuc? Resp. In principio voluminis
sui descripsit diabolum cum membris et moribus
suis: in fine vero pronuntiat adventum et passionem
Salvatoris.
Inter. Quid in Sophonia? Resp. Praedicat enim
contritionem montis Sion, qui est collis Hierusalem:
nec non et aliarum gentium eversionem, terroremque
diei judicii intonat: et tertium diem resurrectionis
Christi prophetat, atque in adventum Christi totum
orbem sub uno jugo Domino serviturum annuntiat.
Inter. Quid in Aggea? Resp. Restauratio templi
Domini, et contritio gentium vel commotio totius
mundi, et adventus Christi, seu captivitas populi.
Inter. Quid in Zacharia? Resp. Leguntur enim
in eo visiones diversae, quae longum est numerare;
in quibus etiam diversa mysteria intelligenda esse
noscuntur.
Inter. Quid in Malachia? Resp. Demonstrat enim
in principio voluminis sui odium Judaeorum in Esau,
et dilectionem minoris populi in Jacob. In sequentibus
autem reprobat Judeae victimas [ Isid., veteres
Judae victimas], et sacrificium transferre annuntiat;
in finem vero adventum Domini et diem
judicii, justorumque praemia et impiorum poenas;
Johannis vero adventum primum et Heliae secundum
annuntiat.
Inter. Quid in Esdra? Resp. Renovatio murorum
Hierusalem et templi, sive altaris; nec non et juris
sacerdotii restitutio, seu sanctae religionis culmen
multis opibus gentium et principum Persarum muneribus
perornatum.
Inter. Quid in Machabeorum Libris est intelligendum? Resp.
Praenotant enim praelia inter Hebreorum
duces et gentes Persarum, pugnamque Sabbatorum
et nobiles Machabeorum triumphos; foedus
quoque amicitiarum cum Romanorum ducibus actaque
legationum.
Inter. Hi libri, de quibus actenus rationem protulisti,