PL 101, col. 1125

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

auctores qui fuissent? Resp. Veteris Testamenti
secundum Hebreorum traditionem hi perhibentur
auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmograficon
in quinque voluminibus edidit, quod Pentateucum
nominatur. Inter. Quare ita vocatur? Resp.
Pentateucus autem a quinque voluminibus dicitur. Inter.
Qua ratione? Resp. Penta enim Graece [quinque] theucos
vero volumen vocatur, ubi et Genesis
primus vocatur. Inter. Unde Genesis dicitur? Resp.
Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium
mundi et generatio saeculi in eo contineatur.
Inter. Exodus unde nomen accepit? Resp. Exodus
vero exitum ab Aegypto vel egressum populi Israhel
digerit, et ex ea causa nomen accepit.
Inter. Leviticus unde dicitur? Resp. Leviticus appellatus

eo quod Levitarum ministeria et diversitatem
victimarum exsequitur, totusque in eo ordo Leviticus
admutatur [ Isid., adnotatur].
Inter. Numerus [ Leg., Numerorum] liber quare
dicitur? Resp. Numerus liber vocatur, eo quod in eo
egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et XL ac
duarum per eremum mansionum in eo descriptio
continetur.
Inter. Deuteronomium cur ita appellatus est? Resp.
Deuteronomium Graeco sermone appellatur,
quod Latine interpretatur secunda lex, id est, repetitio,
et evangelicae legis praefiguratio, qui sic ea habet,
quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia,
quae in eo replicantur.
Inter. Josue a quo nomen accepit? Resp. Josue

liber nomen accepit ab Jesu, filio Nave, cujus historiam
continet: scriptorem vero ejus eumdem Josue
Hebrei asserunt, in cujus textu post Jordanis transitum
regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur,
et per singulas urbes, vicos, montes, atque
confinia Ecclesiae, coelestisque Hierusalem spiritalia
regna praefigurantur.
Inter. Judicum unde nominatur? Resp. Judicum
nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in
Israhel post Moysen et Josue, antequam David et
caeteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur
Samuhel.
Inter. Samuhelis liber, quare ita appellatur? Resp.
Liber Samuhelis ejusdem Samuhel nativitatem
et sacerdotium et gesta describit, idcirco et ab eo

nomen accepit: et quamvis hic liber Saul et David
historiam contineat, utrique tamen ad Samuhelem
referuntur, quia ipse unxit Saul in regem, ipse David
in regem futurum. Cujus libri primam partem
conscripsit idem Samuhel; sequentia vero ejus usque
calcem scripsit David.
Inter. Malachim [ Isid., Melachim] cur ita nominatur? Resp.
Malachim liber proinde appellatur, eo quod
reges Judae et Israheliticae gentis, gestaque eorum
per ordinem digerat temporum. Malachim Hebraice,
Latine regum interpretatur. Hunc librum Hieremias
primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus
erat per singulorum regum historias.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.