PL 101, col. 1126

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Inter. Paralipomenon qua lingua appellatur? Resp.
Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum
vel reliquorum dicere possumus, quia ea,
quae in Lege nec non in Regum libris vel omissa, vel
non plena relata sunt, in isto summatim ac breviter
explicantur.
Inter. Scriptor libri Job qui fuit? Resp. Librum
Job quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum
ex prophetis; nonnulli vero eumdem Job post plagam
suae passionis scriptorem fuisse aestimant, arbitrantes,
ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit,
ipse narraret quas victorias expedivit. Principia autem
et fines libri Job apud Hebreos prosa oratione
texta sunt; media autem ipsius ab eo loco, qui ait: Pereat dies, in qua natus sum,
usque ad eum locum:
Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam
[(Job.
III, 3 et seqq.)]
, omnia heroico metro discurrunt.
Inter. Liber Psalmorum qua lingua dicitur? Resp.
Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice Nabla,
Latine organum dicitur: vocatus autem Psalmorum
liber, quia uno propheta canente ad psalterium chorus
consonando responderet. Titulus autem in Psalmis
Hebraicis ita est: Hyspysta librum [Isid., Thehilim ],
qui interpretatur volumen hymnorum. Auctores
autem psalmorum, qui ponuntur in titulis, Moyses
scilicet et David, et Salomon, Asaph, Aethan et Idithun
et filii Core, Eman [Eszrahelitae [( Omitt. Isid. )] ]
et reliquorum, quos Esdras uno volumine comprehendit.
Omnes autem psalmi apud Hebreos metrico
carmine constant esse compositi. Nam in more Romani

Flacci, et Graeci Pindari, nunc alii iambico
currunt, nunc Eszrahelitae Alchaico [ Isid., nunc clegiaco]
personant, nunc Saffico nitent, trimetro vel
tetrametro pede incedentes.
Inter. Libri Salomonis qua ratione consistunt? Resp.
Salomon, filius David, rex Israhel juxta numerum
vocabulorum suorum tria volumina edidit, 432
quorum primum est Masloth [Isid., Misse ], quem
Graeci Parabolas, Latini Proverbiorum nominant, eo
quod in ipso sub comparativa similitudine figuras
verborum et imagines veritatis ostenderit; ipsam
autem veritatem ad intelligendum legentibus reservavit.
Secundum librum Coeleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes
dicitur, Latine Concionator, eo quod
sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis,

sed ad universos generaliter dirigatur, docens
omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia,
et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Syrasyrin
[Isid., sir hysirim ] praenotavit, qui in Latinam
linguam vertitur Cantica Canticorum, ubi per
epitalamium carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae
mystice canit.
Inter. Quare dicitur Cantica Canticorum? Resp.
Dictum autem Canticum Canticorum, eo quod omnibus
canticis praeferatur, qui in Scripturis sacris
habentur; sicut quaedam in Lege dicuntur sancta,
quibus majora sunt sancta sanctorum. Horum autem
trium librorum carmina exametris, et pentametris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.